De desiderio naturali videndi Deum per essentiam Notulae
Sku: 17400DTL040
Archival Number: A174
Author: Lonergan, B.
Language(s): Latin
Decade: 1940
Open 17400DTL040.pdf

Description:

2 copies (one original, the other carbon) of one page headed, De desiderio naturali videndi Deum per essentiam Notulae. Carbon version has an added handwritten word 'essentialem' in left margin. 

Database and descriptions © Copyright 2017 by Robert M. Doran

Transcription:

17400DTL040

 

De desiderio naturali videndi Deum per essentiam Notulae

 

1 Quod haec quaestio, quid sit, manifestat desiderium.

   Distingue (1) ipsum desiderium seu principium inquirendi, admirandi et (2) manifestationem desiderii per conceptus et voces.

 

2 Quod hoc desiderium est naturale.

   Non enim est acquisitum, nam fortissimum est in parvulis, neque supernaturaliter infusum, nam sine inquisitione nihil intelligitur. Intelligere vero est naturale homini.

 

3 Quod se extendit ad quidditatem Dei cognoscendam.

   Nam in theologia naturali inquiritur in attributa Dei determinanda et ordinanda. Quaeritur quid sit Deus.

 

4 Quod theologia naturalis non explet hoc desiderium.

   Manet enim obscuritas, manent quaestiones ulteriores. Quaerentibus discipulis respondent magistri, Mysterium est.

 

5 Quod hoc desiderium non expletur nisi per visionem beatificam.

   Quaerere ‘quid sit’ est quaerere cognitionem rei per essentiam; res per essentiam cognoscitur in quantum recipitur species intelligibilis proportionata ipsi rei; unde sola ipsa essentia divina potest esse species ad quidditatem Dei cognoscendam. ST 1, 12. Et haec est visio beatifica scdm S. Thomam.

 

6 Exsistit ergo desiderium naturale quod non expletur nisi per visionem Dei beatificam: quae tamen visio est supernaturalis.

 

7 Tamen hoc desiderium non probat nisi potentiam obedientialem ad visionem Dei.

   Probat potentiam, nam probat ordinem ad actum. Probat potentiam obedientialem, nam actus produci potest a solo Deo tamquam a causa proportionata.

 

8 Neque hoc desiderium probat exigentiam ad visionem.

   Exigentia enim invenitur in potentia accidentali vel in potentia essentiali proxima; unde arguit Aquinas CG 22 79 § 6.

   Exigentia vero non invenitur in potentia essentiali remota et multo minus in potentia obedientiali. V.g., materia lunae posset informari anima rationali sed hoc non exigit.

9 Dices: Ergo non exsistit beatitudo naturalis. Nam beatitudo dicit expletionem omnis desiderii, et naturale hominis desiderium non expletur nisi supernaturaliter.

   Beatitudo perfecta explet omne desiderium, C; quae perfecta beatitudo est naturalis, Deo, C, creaturae, N. Beatitudo creaturae naturalis est imperfecta sicut et ipsa creatura.

 

10 Ergo lugent parvuli discedentes sine baptismo.

     Nemo rationa biliter luget de carentia boni ultra essentialem proportionem suae naturae. Peto probationem ergo parvulos esse irrationabiles. Etiam peto probationem parvulos sine fide posse certo scire se potuisse habere visionem Dei per baptismum.

 

11 An potuisset Deus creaturam intellectu praeditam producere quin eam ad visionem ordinet et vocet.

     Utique. Est doctrina catholica, Humani generis, AAS 42 1950 570.

     Probatur. Potest Deus facere quidquid non implicat contradictionem. Et nulla adest contradictio in supposito.