De obiecto formali supernaturalium actuum
Sku: 17500DTL040
Archival Number: A175
Author: Lonergan, B.
Language(s): Latin
Decade: 1940
Open 17500DTL040.pdf

Description:

One page of typed notes with header, De obiecto formali supernaturalium actuum

Database and descriptions © Copyright 2017 by Robert M. Doran

Transcription:

17500DTL040

 

De obiecto formali supernaturalium actuum

 

1 Conciliis Arausicano (DB 179 f.) et Tridentino (DB 811-13) constat hominem sine gratia actum salutarem elicere non posse.

   Quae necessitas gratiae est absoluta: scil. datur gratia non ad facilius posse sed ad simpliciter posse.

   Inde a Conc. Tridentino inter omnes theologos sententia communis est ideo gratiam esse absolute necessariam quia actus salutares sunt entitative supernaturales.

 

2 Iam vero alia atque ulterior quaestio poni solet, nempe, hi actus supernaturales se habeant ad obiecta sua formalia sicut actus naturales ad obiecta propria.

   Cf. ST 1, 87: essentiam animae ex potentiis cognosci; potentias ex actibus cognosci; actus vero ex obiectis cognosci.

   V.g., cur differt anima hominis ab anima beluina? quia intellectum habet et voluntatem liberam. Cur ponitur intellectus tamquam potentia specialis? Quia speciem actuum cognoscitivorum in conscientia invenimus. Quaenam est illa species? Illa quae attingit quod quid est, verum.

 

3 Qua in re duplex est sententia: Boyer p. 84 ff; Lange p. 212 ff.

   Alii docent actus supernaturales huius vitae sola sua entitate esse supernaturales.

   Distinguunt nempe inter entitatem actus et specificationem ab obiecto; asserunt actus duos, alium naturalem et alium supernaturalem, posse eandem prorsus specificationem habere.

   Si dices: actum ab obiecto specificari, Respondent, Etiam, C, Tantum, N.

   Et instant: si obiectum supernaturale est, indica nobis quaenam sit ista supernaturalitas obiecti.

   Et arguunt: si obiectum supernaturale est, ex reflectione psychologica discernere possumus inter supernaturale et naturale; at non possumus.

   Alii contra docent supernaturalem actum obiecto supernaturali respondere. Actus salutares sunt supernaturales. Ergo obiectum supernaturale est.

 

4 His consentimus.

   Ita tamen ut ex obiecto supernaturali ad actum supernaturalem concludemus.

   Dicimus absurdum est statuere novum in Xto hominem eo sensu esse novum propter entitatem simpliciter incognitam, per accidens vero et extrinsece cognitam quatenus hoc theologica ratione deducitur. Xtus est mortuus et praedicat ecclesia ut actus sint boni atque meritorii; quae bonitas est de se cognocibilis, et non incognita quaedam perfectio entitativa.

   Concedimus vero (1) quia obiectum est Deus uti in se est, ideo non perfecte intelligitur obiectum actus, (2) quia analysis psychologica est difficillima (Kohler, apes) et quia actus ordinarii ex habitibus dependent, non quilibet potest supernaturalitatem actus discernere, (3) quia sui perscrutatio magis ex insecuritate sensitiva quam ex amore Dei obiectivo oritur, non cuilibet suadenda est haec analysis.