Brevis Conspectus Theologiae Protestanticae in America
Sku: 20000DTLE30
Archival Number: A2
Author: Lonergan, B.
Language(s): Latin, English
Decade: 1930
Open 20000DTLE30.pdf
Description:
Conservative Calvinism, J. Edwards, recent conservatives, Liberal Calvinists, rationalists, mystical and individualistic tendencies, transcendentalism
Database and descriptions © Copyright 2017 by Robert M. Doran
Transcription:
A02
I-A\2\1
Brevis conspectus theologiae Protestanticae in America
I. Conservatismus Calvinisticus.
1. Primi coloni generatim erant presbyteriani rigidi; deinde post periodum minoris fervoris factus est "revival."
2. Jonathan Edwards (1703-1758) Revivalist, philosophus, metaphysicus, et apologeta: recte celebratur ut princeps theologorum in America. Quamvis alium scopum habuerit nullum quam orthodoxiam calvinisticam defendere, de facto tamen ortum dedit scolae [ed: sic] quae varie "Edwardian School" "New England Theology" nominatur: discipuli enim quasdam magistri ideas ad extremas conclusiones evolvendo, veterem calvinismum mutaverunt, at quisque secondum suum sensum. Vid. infra.
Cf. Enc. Brit., 9, p. 5
Enc. Rel Eth., 5, p. 221
Realencyclopedie fur Protestantische Theologie, 5, p. 171.
3. Inter recentiores conservativos sunt nominandi:
Ch Hodge (1797-1878) PO: Systematic Theology (1872-3) EB 13: 556 RPT 8:170
W.G.Sheed (1820-94) PO: Dogmatic Theology (1888) EB 23:817
Calvinista et praecipuus theologus systematicus presbyterianorum
A. H. Strong ( ) PO: Systematic Theology (1886), Baptista.
W. Newman Clarke ( ) PO: Outline of Xtian Theology ( ): Baptista.
Benjamin Warfield, ob. 1921, opera nunc (1929) eduntur, stricte conservativus, sed valde criticus et eruditus.
The Princeton Theological Review: erant ephemerides conservativae, iam cessaverunt.
II. Calvinismus Liberalis.
1. Edwardean School - New England Theology - ERE 5:223 RPT 8:172
J. Bellamy (1719-1770) PO: True Religion Delineated.
S. Hopkins (1720-1803) aliquomodo pantheismum versus inclinat
J. Smalley (1734-1820)
Th. Dwight (1752-1847) plus minus pantheismum verus inclinat
N. Emmons (1745-1840) eadem tendentia
Jonathan Edwards jr. (1745-1818) antiquioris filius, propagavit in America theoriam politicam Grotii de Redemptione, quae theoria iam nominatur: New England Theory of Atonement.
PO: The Necessity of Atonement and God's Constancy with Free Grace in Foregiveness [ed:sic], 1785.
N.B. Initio saec. XIX dominabatur haec New England Theology in America, et sedes eius praecipua fuit Yale University.
[ed: page 2 begins here]
2. Nathaniel W. Taylor (1786-18 ), cognoscitur ut pelagianus, PO: The Moral Government of God, 1859. Eius doctrina quae Taylorism nominatur etiam New Haven Theology vocatur, EB 26: 472
3. Oberlin School.
Doctrina Taylorismi praevalens. Praecipuus exponens fuit
Ch. G. Finney (1792-1875) RPT 6, p 63.
4. New Theology.
Horace Bushnell (1802-1876) PO: Christian Nature (1847), God in Christ (1849), Vicarious Sacrifice (1865). ERE 3:44. Discipulus Taylor, tamen independens; praecipue celebris propter propriam de Redemptione theoriam quae colorem habet Sabellianismi et Patripatianismi.
Edwards A. Park (1808-1900) PO: The Atonement (1860), Discourses on some Theological Doctrines (1885)
Eclecticus erat. Cf. art. New England Theologians, Amer Journ Theol, 1920
H.B.Smith (1815-1877) PO: Relation of Faith and Philosophy (1849) Faith and Philosophy (1877), System of Xtian Theology (1884).
Etsi alii censeant hanc scholam cum Park (1900) esse mortuam, alii ad eamdam etiam sequentes auctores referunt:
Newman Smyth ( ) exponens melior orthodoxiae liberalis, PO: Old Faiths in New Light.
G.H.Gordon ( ) dicitur "pater Humanismi" sed sensu xtiano //1920
PO: Christ of To-day, 1895; Humanism in New England Theology,/
W. Gladden et al. proclamant praecipue evangelium sociale.
NB. Schola "New Theology" conatur conciliare religionem et scientiam, rationem et revelationem, naturam et gratiam; ut fit, periculum erat ne differentiae minuantur inter Xtianismum et caeteras religiones
In soteriologia unice consideratur caritas Dei, nullo modo iustitia.
III. Tendentia Rationalistica - Unitarianismus.
Ab excessu extremo praescinditur, scil. ab eo rationalismo qui multos in atheismum duxit. Cp. Atheistic Society.
W.E.Channing (1780-1840) praecipuus antagonista Edwards; antitrinitarius, defendit unitarianismum, negat praedeterminationem calvinisticam, theoriam soteriologicam calvinisticam; totus est in proclamando dignitatem humanae naturae. ERE 12:526 EB 5:843 RPT 3:780
Theodore Parker (1810-1860) praecipuus theologus unitarianismi; in populo seminavit conclusiones criticas rationalismi germanici; vehementer impugnavit "orthodoxiam unitarianismi;" considerat christianismo tamquam stadium aliquod in evolutione conscientiae religiosae. PO: The Transient and Permanent in Xtianity, 1841; Discourses on Matter pertaining to Religion, 1842; EB 20:829 ERE 12:526 RPT 14:696
[Ed.: page 3 begins here]
Hodie Unitarianismus non est nisi Ethica Socialis plus minus theistica. Exponens praecipuus: J. Haymes Holmes.
Centrum Unitarianismi fuit Harvard University et Unitarian School in Berkeley.
IV. Tendentia Mystica et Individualistica.
Aime Hutchinson (1600-1640) exaltatus et dux antinomianorum: ERE 6:889 EB:14:12
Roger Williams (1604-1684) fundator et primus defensor theoriae absolutae libertatis conscientiae in America. Vid. EB 27:68 RPT 21:333
Quakers: primas partes tribuunt lumini interiori seu privatae inspirationi ERE 6;142 RPT 16:356. Celebris inter eos est poeta J. G. Whittier (1807-1892) EB 28:613
Rufus M. Jones hodie defendit mysticismum et realitatem interioris luminis; affirmat legem supremam esse amorem, quam legem manifestasse Redemptionem. ERE 3:327-8
PO: The Double Search, 1906; Social Law in the Spiritual World, 1904.
V. Transcendentalismus.
Quae est tendentia naturalistica rationalistica romantica, naturam et hominem exaltat, religionem ponit in deificatione quadam panteistica Universi et Mundi.
R.W.Emerson (1803-1882) moralista ERE 5:279 EB 9:332
Ralph W. Trine hodie in eadem linea; nihil vere christianum huic pantheismo inest; anticipatio quaedam scholae philosophiae historiae religionum.
Josiah Royce assecla Hegalianismi. etiam scripsit The Problem of Christianity, 1913; Xtianismus ut forma quaedam Hegelianismi.
VI. Aliae Scholae vel Tendentiae.
1. Ritschlianismus.
W. Adams Brown: PO: Christian Theology in Outlines, 1906; The Essence of Christianity
2. Pragmatismus: vic ERE 10:147f EB 15:144 ERE 6:830
William James Varieties of Religious Experience, 1902.
J. H. Leuba A Psychological Study of Religion, 1923.
Stanley Hall Jesus Christ in the Light of Psychology, 1923.
E.S.Ames Psychology of Religious Experience, 1910; New Orthodoxy, proponit xtianismum quemdam socialem sine Deo personali!!
[Ed.: Page 4 begins here]
3. Personalismus, Schola Bostoniensis, ERE 9:771
Borden P. Bowne Personalism, 1908
Haec schola quae impugnat pantheismum hegelianum, infeliciter admittit ipsum Deum esse subjectum progressui, sic:
G.B.Forster, The Finality of Xtian Religion, 1906.
H.G.Wells, God Invisible King, 1917.
VII. Notae historicae.
Z.H.Foster, History of New England Theology, 1907. Auctor liberalis est.
Winfield Burggraaf, The Rise and Development of Liberal Theology in America, 1928. Auctor est calvinisticus.
VIII. Character theologiae americanae.
1. Usque ad annum 1880 circiter:
Theologia habet characterem syntheticum et speculativum; apud plerosque Scriptura habetur ut Verbum Dei et Xtianismus ut datum revelatum.
2. In tempore magis recenti:
Theologia minus speculationi indulget: quod ex eo probibalissime [sic] venit quod in specializatione nimia inhaeret. Praesertim laudantur monographiae inter quas Parcher du Bose The Gospel in the Gospels, 1906.
Fides in inspirationem Scripturae apud multos evanuit.
Subiectivismus adeo extremus ut quisque suum xtianismum construere secundum suam experientiam oportere credat.
Maxime attenditur ad experientiam religiosam.
Ex quo individualismus extremus: unde Denneys asserit historiam theologiae esse "a cinema of chaos," et Dr Inges fatetur nostram aetatem esse "irrationalismi et misologismi."