De ordine iustitiae
Sku: 41000DTL040
Archival Number: A41
Author: Lonergan, B.
Language(s): Latin,
Decade: 1940
Open 41000DTL040.pdf

Description:

11 typed pages and one handwritten page between 10 and 11, under the title, De ordine iustitiae; two pages quotes from Aquinas headed De poena aeterna; 1 page quotes from Aquinas with header, De ratione meriti et demeriti; 7 pp. quotes from Aquinas headed De Peccato et Poena. Pages of quotes contain also comments added by BL. This all seems to be from BL's typewriter from this period. Handwritten page definitely his.

 

Database and descriptions © Copyright 2017 by Robert M. Doran

Transcription:

441000DTL040

A41

I-A\14\1

De ordine iustitiae

 

Here we include only the eleven typed pages. The handwritten page appears at the end of 4410ADTE040, Michael Shields’s translation of these eleven pages.

 

De ordine iustitiae                                                                   1

 

1 De causa ordinis

   (a) causa exemplaris: sub diverso aspectu est Deus qua imitabilis ad extra, ipsa ratio sapientiae divinae, lex aeterna, providentia divina

   (b) causa efficiens prima: beneplacitum divinae voluntatis, decretum divinum, superabundantia divini amoris ex obiecto primario in obiectum secundarium

 

   NB De necessaria iustitia huius exemplaris et efficientiae, vide [Summa theologiae] 1, q. 21, a. 1, ad 2m

 

   (c) causa efficiens secunda:
        (a') in actu primo: lex naturalis, participatio legis aeternae
              (a") in naturalibus: ipsa inclinatio naturalis, forma
              (b") in rationalibus: regula rationis
                     vide: 1-2, q 21, a. 1 c.
              (c") in utroque simul: fatum, virtus instrumentalis
        (b)' in actu secundo: applicatio, fatum, virtus instrumental[is]

 

2 De ordine causato

   (a) veritas ontologica, 1, q. 16, a. 1; q. 19, a. 2

   (b) falsitas ontologica, 1, q. 17, a. 1

  

   Unde oritur quaestio moralis: quid esse debeat?

 

3 De debito

 

   Id debetur alicui quod ad eum ordinatur: "in nomine ergo debiti importatur ordo quidam exigentiae vel necessitatis alicuius ad quod ordinatur" 1, q. 19, a. 1, ad 3m. Haec debiti ratio in finalitate fundata est prior regula rationis, de qua e.g. 1-2, q. 21, a. 1, saltem quoad nos. Notio debiti ad finalitatem redacta seu ad ordinationem in finem coincidit cum notione legis naturalis tamquam participationis legis aeternae. Nam lex aeterna est rerum omnium ordinatio in finem.

 

1-2, q. 21, a. 1

 

Primo ponitur distinctio:

   malum: privatio in quolibet;

   peccatum: privatio in actu quodam, operatione quadam;

     vide De malo, q. 2, a. 2

 

Deinde definitur peccatum:

   Peccatum est actus qui non habet debitum ordinem in finem

 

Tertio explicatur quinam sit iste debitus ordo:

   in naturalibus: ipsa virtus naturae inclinans in finem;

   in voluntariis: regula proxima, ratio humana;

                          regula suprema, lex aeterna.

 

Quarto, quaeri potest quemadmodum regula proxima participat regulam supremam.

   Respondetur, intelligendo finalitatem rerum intrinsecam.

   Primo enim exemplis probatur, ex loco, peccatum in naturalibus dicitur actus contra virtutem naturae in finem inclinantem; ex notis, foecunditas propter prolem, loquela propter veritatem communicandam.

   Deinde analysi probatur: nam debitus ordo in finem nihil plus dicit quam finalitatem intrinsecam; ipsa enim finalitas est ordo quidam, ordinatio, ordinatio impressa ab ordinante supremo; deinde debitum nihil est alius quam ordinatum in finem; vide 1, q. 21, a. 1, ad 3m.

   Tertio, ex eo quod tum rerum natura intelligenda tum ipse intellectus intelligens sunt participationes Dei imitabilis ad extra, quod idem est ac lex aeterna, ratio sapientiae divinae, etc.

 

NB Obiectum et circumstantiae mutant speciem moralem actus in quantum agitur de hoc vel illo actu. Sed obiectum et circumstantiae non intrant in considerationem generalem moralitatis quae fundatur in notione finis, debiti ordinis in finem. [An arrow is lightly drawn in pencil from this paragraph to the definition of peccatum above.]

 

Rectum et peccatum scdm debitum ordinem in finem:

 

At datur duplex ordo in finem:

   prout hoc creatum in illud;

   prout omnia creata in Deum;

     vide 1, q. 21, a. 1, ad 3m.

 

Qui duplex ordo diversimode se habet in nat[uralibus] et voluntariis:

   (a) in naturalibus:

        potentia est propter actum suum;

        multo magis propter Deum, qui est causa bonitatis in actu potentiae, causa tendentiae ordinationis in actum, causam dico finalem.
        Quod tamen est inconscium, metaphysicum, (interpretativum).

   (b) in voluntariis, idem valet.

        Quod tamen est conscium, sive naturaliter sive supernaturaliter, e.g., purificare intentionem, amare proximum propter Deum.

 

Unde subordinatio rationis ad Deum est causa subordinationis partis sensitivae ad rationem:

   (a) de interna iustitia hominis, 1-2, q. 113, a. 1 c.;

   (b) de causalitate in hac iustitia, 1, q. 95 a. 1 c.;

   (c) de fundamento istius causalitatis:

        in ordine intellectuali: ratio superior et inferior, metaphysica est causa veritatis in caeteris scientiis (In Met. 2, lect. 2);

        in ordine volitionali: sicut principium in speculativis, ita finis in operabilibus;

        volumus alia quia volumus finem;

   (d) subordinatio partis sensitivae potest late intelligi de quocumque subicitur iudicio rationis propter ipsum Deum.

 

1-2, q. 49, a. 4

 

De necessitate habitus:

   (a) non in actu puro sed ubi potentia distinguitur ab actu;

   (b) non in corpore caelesti sed ubi potentia potest recipere diversos actus;

   (c) sed ubi plura concurrunt ad dispositionem potentiae ad actum, ita ut potentia melius vel peius disponi possit.

 

De natura habitus:

   Est actus primus: 1-2, q. 49, a. 3, ad 2m;

       potentia: intellectus est tabula rasa, ante addiscere;

       actus primus: scientia in habitu sine actuali consideratione;

       actus secundus: actualis consideratio, cf. 1-2, q. 50, a. 4 c.

   Est in voluntate, 1-2, q. 50, a. 5,

       quo quis utitur cum voluerit, ibid, c.

       at cf. De veritate, q. 24, a. 12: cum habitualiter voluerit, statim data occasione volet, nisi contraria consideratio intervenerit; cp. 1-2, q. 109, a. 8 c. fin.

 

Per habitus homo erat in statu naturae integrae et per eorum subtractionem amisit iustitiam suam internam.

De diminutione naturae: 1-2, q. 85, aa. 1 et 2;

de sanationis indigentia: 1-2, q. 109, a. 3, etc.

 

De natura libertatis:

1 Actus voluntarii manent in orientatione voluntatis, sicut actus intellectus manent in scientia habituali; ex eo quod dantur habitus acquisiti; ex eo quod voluntas est non recenter creata unoquoque instanti sed natura quaedam sese per tempus evolvens et perficiens.

2 Mutatio voluntatis requirit causam: De malo, q. 16, a. 5;
   sive extrinsecam: gratia Dei
   sive intrinsecam: nova cognitio, nova dispositio ex corp

3 Unde sublatis causis mutationis, voluntas manet fixa in habitudine (orientatione) erga finem.

4 Obiectiones ex Lennerz


                                                                                                5

Obicitur contra fixationem voluntatis, Lennerz ##151ss

 

1 Cur spiritus purus, postquam libere elegit, manente eadem cognitione, non potest libere recedere ab ista electione? vel saltem cur non potest accedente nova cognitione mutare priorem electionem?

 

R. Qualisquisque est, talis finis videtur ei. Ipse finis non eligitur, neque directe eligitur modus quo quis se habeat ad finem; haec praesupponuntur tamquam principia ex quibus fit electio.

   Unde post electionem factam, quis aliter se habet ad finem quam ante electionem. Secundum hanc habitudinem, omnia eliguntur, scilicet, secundum finem qui eligenti apparet esse optimus.

   Singulus actus, quidem, non generat habitum quo quis prompte, facile, delectabiliter operatur; at generatur ‘vis quaedam et inclinatio’ in ipsa voluntate. De veritate, q. 24, a. 12.

   Spiritui puro non advenit nova cognitio sed est in genere intelligibilium ut actus.

 

2. Non videtur probata immutabilitas voluntatis humanae post mortem. Argumentum forte valeret si stante tali dispositione tale bonum necessario desideratur tamquam ultimus finis. At stante eadem dispositione, homo potest recedere a desiderio illius boni ad quod disiderandum habitus inclinat.

 

R. Homo eligit alia, virtute volitionis finis; ipse finis non eligitur sed est ex motu superioris principii extrinseci, uti probatur 1-2, q. 9, a. 4.

   Homo potest recedere ab habitudine erga finem, ratione novae cognitionis, C, ratione novae dispositionis, C, ratione gratiae infusae, C, ratione electionis, N, nam electio procedit ex volitione finis et non est causa sed effectus.

 

3 Non possunt reconciliari ea quae habentur Comp. Theol. 175 cum doctrina SScr (Sap. 5.1-15) et PP (Lennerz ## 151-53).

 

R. Essentialis positio Sancti Thomae necessario reconciliatur cum SScr et PP. Omnes enim catholici docent damnatos manere sine caritate. Et haec privatio caritatis omnino sufficit ad tuendam doctrinam Sancti Thomae. Utrum modo incauto locutus sit Thomas ad F Reginaldum, alia est quaestio, et error concedi potest.

 

De ratione mali, peccati, culpae:

   Malum: privatio in quolibet;

   Peccatum: privatio in operatione (actus);

   Culpa: id ex quo peccatum est voluntarium, culpabile.
      1-2, q. 21, a. 2; De malo, q. 2, a. 2.

 

De ratione meriti et demeriti: 1-2, q. 21, a. 3.

1 Meritum vel demeritum est actus humanus secundum quod ei debeatur retributio ex iustitia.

2 Debetur retributio inquantum quis agit in profectum vel in nocumentum alterius; cp. 2-2, q. 58, a. 2.

3 Haec retributio est iusta quando est ad aequalitatem meriti vel demeriti, cp. 2-2, q. 61, a. 2.
[aequalitas arithmetica in commutativa iustitia; proportionalitatis in distributativa iustitia] loc. cit. q. 61, a. 2.

4 Dupliciter fiunt merita vel demerita et retributiones eis qui in societate vivunt:

   (a) inquantum iuvat vel laedit singulam personam;

   (b) inquantum eo ipso afficitur tota societas.

5 Ibid. a. 4:

   Dupliciter habetur meritum vel demeritum apud Deum:

   (a) inquantum Deus est finis ultimus in quem omnia sunt ordinanda; i.e., cui omnia sunt debita;

   (b) inquantum Deus est princeps communitatis humanae, curam agens totius, ideoque maxime responsabilis de retributione.

 

6 NB Haec notio retributionis est quidem aliena a mente moderna (si forte tempus belli excipias).

   Sublata enim tum notione Dei supremi et gubernantis tum notione libertatis et responsabilitatis humanae, tollitur fundamentum retributionis sicut tollitur fundamentum legis quae in conscientia obligat, sicut tollitur ordinatio societatis per leges conscientiam obstringentes.

   At, naturam expelles furca, tamen usque recurret. Quaeret enim moderni aequalitatem, non per libertatem et retributionem, sed per eliminationem libertatis; omnia ordinanda sunt a gubernio, valetudo, aetas senilis, occupationes, assicurationes, etc vita oeconomica, etc.

 

Quemadmodum se habeat ad caritatem et praemium:

 

1 Ipse ordo iustitiae contra quam peccatur vel secundum quam quis agit ex quo sequitur retributio sive praemii sive poenae, est ex amore Dei, ex condecentia suae libertatis, ex sua misericordia; et quidem multo magis quam ex sua iustitia. 1, q. 21, a. 1, ad 3m; 1, q. 21, a. 4 c.

 

2 Radix meriti est caritas:

   (a) in quantum quis agit in profectum alterius, agit ex caritate;

   (b) in quantum quis meretur praemium beatitudinis ex aequalitate, agit
         remote ex gratia sanctificante,
         proxime ex caritate quae est forma virtutum et actuum meritoriorum;
         unde mensura caritatis est mensura meriti et praemii.

   (c) ipsa beatitudo est participatio beatitudinis Dei, per visionem Dei, amorem Dei, gaudium de bono divino; ideoque supponit caritatem.

 

3 Unde sicut ordo iustitiae fundatur in amore Dei eiusque misericordia, ita etiam merita nostra fundantur in caritate; terminus vero ultimus huius amicitiae inter Deum et creaturam est matrimonium sempiternum quo ipse Deus communicatur intellectui nostro tamquam actus eiusdem.

 

Malum in rationali creatura dividitur per culpam et poenam.

De malo, q. 1, a. 4 (cp. 1, q. 48, a. 5; 2, d. 25, a. 1; 3, d. 34, q. 2, a. 3).

   Malum: privatio (debiti, perfectionis)

   Culpa: secundum voluntatem

   Poena: contra voluntatem (saltem involuntarium secundum quid).

 

   Poena: privatio in actu primo, in forma, in habitu, in quocumque sive interiori sive exteriori quo utimur ad operandum.

   Culpa: in quantum peccatum, privatio debiti in operatione.

               in quantum culpabile, est voluntarietas peccati.

 

   Poena concomitans: quae sequitur ex natura rei, e.g., remorsus conscientiae, infirmitas ex intemperantia, etc.

   Poena inflicta: quae imponitur a gubernante ad salvandum ordinem iustitiae; retributiva.

 

Divisio peccatorum (1-2, q. 72, a. 5 c.)

   duplex est inordinatio:

   (a) quae subtrahit ipsum principium ordinis;

   (b) quae subtrahit aliud consequens, salvato principio, e.g., error circa principia et circa conclusiones;
        mors et invalitudo (infirmitas),
        mala voluntas circa ea quae se habent ad finem,
        mala voluntas circa ipsum finem;

    prius est peccatum veniale;

    subsequens est peccatum mortale, tollens caritatem.

 

Consequens divisio: lapsus reparabilis et irreparabilis:

   qui tollit ipsum principium ordinis, quantum est de se, est irreparabilis, etsi virtute divina reparari posset;

   qui tollit non principium sed consequens, potest reparari quantum est de se; nam manet principium.

 

NB: quemadmodum haec cohaereant cum dictis de voluntate circa finem, de habitibus, de mutatione et fixatione voluntatis, etiam cum eis de praemio, caritate, amicitia aeterna.

 

Unde de permanentia deordinationis 1-2, q. 86, a. 1 et 2:

   macula culpae est adhaesio amoris contra lumen rationis et divinam legem;

   macula culpa manet donec per contrarium motum in amorem Dei et debitum ordinem quis redeat.

 

Unde peccatum mortale gignit reatum poenae aeternae:

   1-2, q. 87, a. 3 c. et 1m.

   Corrumpitur ipsum ordinis principium.

   Ex hoc ipso ... voluntatem habet in aeternum peccandi, nam mutatio voluntatis est per accidens inquantum in natura mutabili.

   1-2, q. 87, a. 4, ad 3m.

   Duratio poenae respondet durationi culpae quoad maculam;
   culpa irreparabilis habet de se quod perpetuo duret.

 

Haec pariter valent de peccato originali et actuali mortali.
   sed praeterea, 1-2, q. 87, a. 1 et 2m.
   Qui agit contra ordinem, ab ordine eiusve principe deprimitur.
   Ipsa poena est effectus peccati non directe sed dispositive.

 

Unde 1-2, q. 87, a. 4 c.: aversio a Deo -- poena damni

                                       conversio ad creaturas -- poena sensus

                                       duratio malae voluntatis -- duratio poenae.

 

Obiectiones de aeternitate poenae

 

Inter peccatum quod brevi tempore durat et aeternam poenam deest proportio; ergo aeterna poena est iniusta

R. Deest proportio inter actum durationem actus peccati et durationem poenae aeternae, C.

     Deest inter durationem maculae culpae et durationem poenae aeternae, N., nam voluntas libera non est per se mutabilis, manente autem mala voluntate, manet poena.

 

Atqui deest proportio inter momentaneum actum peccati et perpetuam culpae maculam seu malam voluntatem.

R. Si peccato non tollitur ipsum principium bonae volunttis, C.; si tollitur ipsum principium, scil., tendentiam in verum ultimum finem per caritatem, sub-dist.

     Si peccans non versatur in ordine absoluto de se aeterno, C., si versatur, N.

 

Poena aeterna caret scopo: finis poena est emendatio delinquentis; in poena aeterna non datur emendatio; ergo in poena aeterna non datur finis.

R. finis poenae medicinalis, C.; omnis poenae, N.
     Cura ne concipias poenam tamquam aliquid in emendationem directum; ita enim laqueo obiectionis inconscius es irretitus.

     Poena aeterna non est propter aliquid aliud in suo ordine sed ultimum chronologice in suo ordine; est tamen dupliciter propter aliud:
     (a) finaliter vero poena est id quod debetur peccatori secundum rationem sap. dir. -- est id quod ordinatur ad peccatorem sicut manus ad hominem [?] 
     (b) in subordinatione omnium ad Deum. Ideo enim Deus agit ut ipsa sua infinita perfectio manifestetur: sua sapientia maiestas, sanctitas, iustitia, misericordia. Sicut et alia etiam poenae sunt manifestationes sapientiae, sanctitatis, iustitiae divinae. Cum tamen Deum non comprehendimus, neque rationem poenae aeternae plene comprehendimus sed tantum aliqualiter. Ne sublevet caput cornua ad ventilandum, sed submittat caput ad venerandum.

 

Doctrina de poena aeterna supponit ideam Dei non valde evolutam vel excultam sed primitivam et rudem.

R. Idea dicta ‘exculta’ quae aeternitate poenarum offenditur est valde anthropomorphica; supponit omnem poenam esse ad modum parentis humani val magistri scholarum; contradicit tum manifestationi Dei in natura, tum ipsi divinae revelationi ex qua Deus optime cognoscitur.

 

Cur Deus elegerit ordinem in quo multi damnantur cum posset eligere in quo nemo damnaretur.

R. Deus est. Pro sua bona voluntate. At Deus non est dicendus teneri ad non eligendum ordinem in quo creaturae rebelles.

 

Peccato veniali debetur poena non aeterna sed temporalis:

   1-2, q. 87, a. 5 c.

 

Macula culpae venialis removetur per actum voluntatis contrarium:
   1-2, q. 87, a. 6 c.

Etiam in purgatorio: De malo, q. 7, a. 11 c.

 

Sublata macula culpae, remanet poena satisfactoria.
1-2, q. 87, a. 6 et ad 3m.