Analysis fidei
Sku: 42800DTL050
Archival Number: A428
Author: Lonergan, B.
Language(s): Latin
Decade: 1950
Open 42800DTL050.pdf

Description:

Mimeographed set of notes issued by BL, pp. 1-19 (Toronto, March, 1952)
Database and descriptions © Copyright 2017 by Robert M. Doran

Transcription:

Analysis Fidei

 

Processus logicus

 

1  Processus logicus duos syllogismos complectitur:

(a) Quidquid Deus sciens homini veraciter revelat est homini credendum.

Atqui hoc est quod Deus sciens homini veraciter revelat.

            Ergo hoc est homini credendum.

(b) Si illud quod homini est credendum naturalem intellectus humani proportionem excedit, tunc homo de facto ad finem supernaturalem ordinatur et destinatur.

            Atqui illud quod homini est credendum naturalem intellectus humani proportionem excedit.

            Ergo homo de facto ad finem supernaturalem ordinatur et destinatur.

 

2  Sensus huius alterius syllogismi sic exponitur.

            Quod est homini credendum est bonum humani intellectus; scilicet, est bonum, non tantum absolute (sicut omne ens est bonum) sed etiam relative ad intellectum humanum (sicut cibus est bonum animali).

Iam vero quod est bonum relative ad intellectum humanum aut iacet intra naturalem eiusdem proportionem aut supponit humanum intellectum et ideo etiam ipsum hominem de facto ad finem supernaturalem ordinari.  Nam bonum relative ad potentiam dicit perfectionem ipsius potentiae; perfectio autem potentiae advenit aut qua naturali aut qua obedientiali.

            Quare maior secundi syllogismi est propositio analytica.

            Sensus minoris non respicit sive analysin, sive credibilitatem, sive veritatem mysteriorum.  Agitur de facto omnibus aperto, nempe, revelationem non proponi more Euclidiano, imo ita proponi ut per prius sit credenda quam intelligenda, quia hac in vita adaequate intelligi non possit (db 1796).

 

3  Duo syllogismi per modum unius sic exprimi possunt:

            Quidquid Deus sciens homini veraciter revelat est homini credendum; quod si credendum naturalem humani intellectus proportionem excedit, homo de facto ad finem supernaturalem ordinatur et destinatur.

            Atqui hoc est quod Deus sciens homini veraciter revelat; quod sane continet ea quae naturalem humani intellectus proportionem excedunt.

            Ergo homo de facto ad finem supernaturalem ordinatur, et ideo totum revelatum, mysteriis inclusis, ei est credendum.

 

Processus psychologicus

 

4  Processus psychologicus in duas dividitur partes.  Alii enim actus remote fidem antecedunt: alii proxime in ipsam fidem ducunt.  Actus principales, qui remote fidem antecedunt, sunt quattuor iudicia quibus quis affirmat veras esse quattuor praemissas supra recitatas.  Actus secundarii, qui remote fidem antecedunt, sunt omnes quibus ad haec quattuor iudicia proferenda pervenitur.

 

5  Actus qui proxime ipsam fidem respiciunt sunt sex sequentes.

            Primus est ipsum initium fidei supernaturale.  Consistit in actu intelligendi reflexo quo quis perspicit evidentiam sufficere ut rationabiliter eliciat quinque actus sequentes.

            Secundus est iudicium practicum credibilitatis mysteriorum.  Consistit in eo quod quis affirmat se in finem supernaturalem de facto ordinari et destinari, ideoque mysteria credere bonum sibi esse.

            Tertius est iudicium practicum credentitatis.1  Hoc iudicio affirmatur totum revelatum, mysteriis inclusis, esse credendum.

            Quartus est volitio finis.  Hoc actu homo vult finem supernaturalem ad quem ordinatur, eumque prosequi intendit.

            Quintus est volitio medii seu ipse pius credulitatis affectus.  Homo consentit obligationi credendi, et assensum fidei imperat.

            Sextus est ipse fidei assensus, in intellectu elicitus, a voluntate libere imperatus.

 

Quid sit actus intelligendi reflexus

 

6  Incrementum cognitionis humanae tribus gradibus perficitur.

            Primus gradus est experientia.  Consistit in actibus sensuum externorum et internorum.

            Alter gradus est intelligentiae.  Incipit ab admiratione illa quae exprimitur per quaestionem, Quid sit.  Consistit in duobus actibus: primo ipsa quidditas sive rei sive nominis intelligitur; deinde eadem per definitionem, cogitationem, considerationem, vel suppositionem, verbo interiori incomplexo dicitur.

            Tertius gradus est reflectionis.  Incipit ab inquietudine critica quae exprimitur per quaestionem, An sit.  Pergit ad totam evidentiam colligendam atque ordinandam sive in sensibus invenitur, sive in memoria, sive in definitionibus, sive in hypothesibus, sive in iudiciis anteactis.  Quibus omnibus collectis et ordinatis, incipit ponderatio quaedam atque mensuratio ad determinandum utrum evidentia ad iudicium fundandum proportionetur necne.  Quae reflectio, ponderatio, mensuratio terminatur ad actum intelligendi reflexum quo perspicitur evidentia certo, probabiliter, possibiliter, dubie, nullo modo sufficere ut iudicium eliciatur.  Denique, perspecta evidentia, oritur necessitate quadam rationali ipsum iudicium seu verbum interius complexum.

 

Quod in processu fidei psychologico cardo est actus intelligendi reflexus

 

7  Cardo cuiusdam processus in illo actu est ponendus in quo omnia antecedentia in unum colliguntur et omnia subsequentia anticipantur et quodammodo fundantur.

            Iam vero in actu intelligendi reflexo omnia antecedentia in unum colliguntur.  Actus enim remote fidem antecedentes constituunt quandam evidentiae apprehensionem.  Quae apprehensio aliter fit in doctis et aliter in incultis, aliter in fidem habentibus et aliter in iis qui ad fidem procedunt.  Multos et diversos actus includit circa quaestiones philosophicas, historicas, physicas, apologeticas.  In quibus pervestigandis atque perscrutandis facile tota vita humana consumi potest, nisi quis ponit quaestionem reflexam de proprio fine ac credendi obligatione.  Quae sane quaestio manebit infructuosa, nisi incipitur labor colligendi et ordinandi omnia ita ut perspici possit quemadmodum ad quaestionem sit respondendum.  Quod si perspicitur, actu intelligendi reflexo perspicitur.

 

8  Praeterea, idem actus reflexus anticipat et quodammodo fundat omnia quae subsequentur.  Fides enim non est caecus animi motus (db 1791).  In eo enim differt natura rationalis a natura caeca et spontanea quod haec certis legibus gubernatur, illa vero se gubernat hac lege generalissima, nempe, principio rationis sufficientis obtemperandum est.  Quod principium ut valeat, necesse est ut actus futuri anticipentur, ut anticipati secundum hoc principium mensurentur, ut anticipati et mensurati ideo denique fiant quia huic principio satisfaciunt.  Actus enim humani eatenus sunt rationabiles quatenus ex perspecta eorundem rationabilitate procedunt.  Ita iudicium rationabile est, quia ex perspecta evidentiae sufficientia procedit.  Ita pariter volitio est rationabilis, quia eius obiectum per prius iudicatur bonum seu secundum rationem (nam bonum hominis est secundum rationem esse).

 

9  Qua de causa in processu fidei psychologico et rationabili, actus intelligendi reflexus non solum antecedentia in synthesin redigit sed etiam eadem ponderat atque mensurat secundum eorum proportionem ad actus subsequentes, nempe, ad iudicia practica credibilitatis et credentitatis, ad volitiones finis et medii supernaturalis, denique ad ipsum fidei assensum imperandum atque eliciendum.

            Quibus dictis satis elucet actum intelligendi reflexum (1) supponere transitum a quaestionibus mere scientificis et philosophicis in quaestionem practicam et religiosam, (2) addere unitatem actibus remote fidem antecedentibus, (3) eorum fructum colligere et percipere, (4) perspicere rationabilitatem omnium actuum subsequentium usque ad fidei assensum inclusive, et (5) fundare eosdam actus omnes quatenus rationabiliter in homine fiunt.

 

Quantum differunt processus logicus et psychologicus

 

10  Processus logicus est abstracta quaedam repraesentatio processus psychologici.  Ita syllogismus logicus continet tres propositiones quae repraesentant obiecta iudiciorum possibilium.  Syllogismus vero psychologicus continet tres iudicandi actus quibus homo rationabiliter verum affirmat.

Syllogismus logicus continet vocem illam, Ergo, quae repraesentat obiectum cuiusdam possibilis actus reflexi intelligendi.  Syllogismus vero psychologicus continet actualem actum intelligendi reflexum quo quis sub influxu reflexionis criticae modo synthetico evidentiam in diversis actibus dispersam apprehendit eamque sufficere perspicit ad iudicium rationabiliter proferendum.

 

11  At processus fidei psychologicus addit super syllogismum non solum logicum sed etiam psychologicum.  Nam in actu intelligendi reflexo qui ad fidei assensum ducit, non solum iudicium credentitatis anticipatur, sed etiam libera volitio et ipse assensus imperandus.  Fides enim non est caecus animi motus.

            Praeterea, ita actus anticipantur, non ut abstracte describi possunt, sed ut concrete fiunt.  Anticipantur ergo novae obligationes per fidem affirmandae, nova vita inchoanda, novae habitudines ad alios homines caritate diligendos, nova submissio intellectualis ad magisterium ecclesiae subeunda, et maxime nova habitudo ad Deum per virtutem fidei theologicam incipienda.   

            Quibus perspectis, vehementer sane errare est ille dicendus, qui totum processum psychologicum ignorans vel omittens, processum fidei ex sola analysi logica aestimet atque iudicet.

 

Quid sit coactio intellectus et quid rationalizatio

 

12  Obiectiva intellectus coactio est ab ipsis rebus vel rerum testimoniis cognoscendis, quae contradictorie se opponant ad iudicia falsa.

Subiectiva intellectus coactio (1) ex ipsa experientia oritur, (2) per claram intelligentiam et distinctam conceptionem augetur, and (3) per ipsam intellectus legem, nempe, principium rationis sufficientis imponitur.

            Daemones ergo, qui valde perspicaces sunt per naturam, maximam intellectus coactionem subeunt.  Qui tamen cum ad finem supernaturalem non ordinantur, sciunt mysteria revelata non esse bonum relate ad proprios intellectus, et ideo in fidei assensum progredi non possunt.2      

Homines vero qui fidem iugum grave ducunt eamque amplecti nolunt, ipsam intellectus coactionem evitare conantur.  Qua de causa, rationes quaerunt cur falsum iudicetur verum, et verum pro falso habeatur.  Qui processus rationalizatio nominatur, unde ecclesia novos perpetuo errores invenit refutandos.

 

Quid sit analysis fidei

 

13  Cum scientia sit certa rei cognitio per causas suas, analysis fidei intendit assensum fidei resolvere in causas omnes, intrinsecas et extrinsecas, proximas, medias, et immediatas seu primas.  Agitur ergo de analysi ontologica, psychologica, typica: ontologica, quia de rebus et de actibus agitur; psychologica, quia res sunt cognoscendae et volendae, actus vero sunt intellectus et voluntatis; typica, quia de necessariis vel saltem communiter contingentibus tractatur.

            Haec igitur quaestio non est apologetica (quaenam sit vera fides), neque practica (quemadmodum vera fides suadeatur), neque logica (e quibusnam praemissis quaenam sequantur conclusiones validae).  Sed actus verae fidei existere supponitur, et quaeritur per rationem fide illustratam quid sit.

 

Brevis conspectus

 

14  Omne ens finitum est in finem; habet formam per quam fini proportionatur; est ab agente seu movente; et existis in quodam subiecto.

            Subiectum fidei seu causa materialis est homo viator.

            Finis est terminus per fidem cognoscendus, nempe, ipse Deus unus et trinus, praesens oeconomia salutis, Christus incarnatus, ecclesia, etc.

            Obiectum formale est verum, nempe, verum a Deo revelatum.

            Notandum est verum esse in intellectu, in ipso assensu.  Bonum et malum sunt in rebus; verum et falsum sunt in intellectu.  Iterum, veritas logica formaliter est in solo iudicio seu assensu.  Quod verum est quodammodo forma per quam actus fidei suo termino seu fini proportionatur; veritas enim est adaequatio intellectus et rei.  Aliis verbis, per verum cognoscimus rem.

            Porro, obiectum formale fidei est illud verum quod est totum revelatum.  db 1789: ab eo (Deo) revelata vera esse credimus.  db 1792: omnia credenda quae in verbo Dei continentur et qua revelata ab ecclesia proponuntur.

            Quare obiecta materialia sunt singula quae in obiecto formali continentur.  Ita qui quaerit utrum hoc vel illud sit de fide, quaerit de objecto materiali.  Pariter haereticus, qui alios articulos credit et alios reicit, obiecta materialia fidei attingit sed obiectum formale reicit.  Similiter schismaticus qui revelatum magisterium vivum reicit, haeretico est aequiparandus.

 

15  Quantum ad causam agentem attinet, recolendum est fidem produci in intellectu rationali ideoque non secundum caecam quandam causalitatis legem sed secundum principium rationis sufficientis.  Qua de cause sermo fit non de causa agente sed potius de motivo.

            Quod motivum est duplex.  Motivum fidei in facto esse est ipse Deus sciens et veraciter revelans.  Fides enim est illa cognitionis species cuius ultimum ‘cur’ est scientia alterius.  Motivum fidei in fieri est fundamentum processus psychologici quo quis ad ipsum fidei assensum pervenit.  Uti videbimus, invenitur in actibus remote et proxime fidem praeparantibus.

 

Motivum fidei in facto esse 

 

16  Non agitur de processu psychologico qui in assensum fidei ducit.  Sed quaeritur de ipso fidei assensu, qui est actus naturae rationalis qua rationalis, et ideo non solum obiectum attingit (sicut visus colorem) sed etiam dicit habitudinem ad rationem, causam, motivum, fundamentum cur obiectum attingat.

            Porro illud est fidei proprium quod ultimum suum motivum est scientis non credentis sed eius in quem credit.

            Cur revelatum credis?  Quia est verbum Dei.  Cur verbum Dei credis?  Quia Deus veraciter loquitur, imo fallere non potest.  Cur Deo veraciter loquenti credis?  Quia veraciter loquens dicit id quod in mente habet, et de eo quod Deus in mente habet, nulla potest esse quaestio.  Est enim omnisciens.  Falli non potest.  Quare ipsa Dei scientia seu ipsa prima veritas est ultmum fidei motivum, fundamentum, causa, ratio.  Quod aperte docet Vaticanum: ‘propter auctoritatem ipsius Dei revelantis, qui nec falli nec fallere potest.’  db 1789, 1811.

            Cui consentiunt fideles.  Si enim obiectiones vel dubia proponis, non respondent ex propria scientia sed Deum scientem et veraciter revelantem invocant.  Imo retorquent, An tu arbitraris te melius scire quam Deus?  Quare dubia de fide sunt dubia de scientia vel veracitate divina et tamquam tentationes sunt repellendae.  Quare fides est infallibilis et firma super omnia.  Deus enim infallibilis est et super omnia stat omniscientia.  Etiam fides est essentialiter obscura ratione motivi; Deum enim scientem non perspicimus.

 

17  Unde concludes assensum fidei in facto esse non fundari in propria cognitione sive per rationem sive per ipsam fidem acquisita.  Non enim docet Vaticanum nos vera credere quia scimus vel credimus Deum scire et veraciter revelare; sed docet ‘propter auctoritatem ipsius Dei revelantis, qui nec falli nec fallere potest.’

            Praeterea, propter quod unumquodque tale, et illud magis.  Quare si fides esset propter aliquam nostram cognitionem, ex illa cognitione esset mensuranda; firmior esse non posset; certior esse non posset.  Neque dici potest assensus fidei esse propter illam cognitionem nostram quae ipsa fide attingitur.  Haec enim esset vana circulatio in causis seu rationibus.

 

18  Dices: assensus fidei aut est propter scientiam Dei cognitam aut est propter scientiam Dei incognitam.

            Respondeo: assensus fidei est propter scientiam Dei quae cognoscitur et assignatur tum ratione tum ipsa fide; at assensus fidei non est quia scientia Dei cognoscitur sive ratione sive fide; neque est quatenus cognoscitur sive ratione sive fide.

            Quaestio quae tractatur non est de obiecto sed de motivo.  Obiectio supponit vel supponere videtur eatenus obiectum attingi quatenus motivum cognoscitur.  Quod valet de scientia sed non de fide.  Fides enim in eo consistit quod ultima sua ratio est scientia non propria sed alterius.  Quibus perspectis elucet quid sit problema rationabilitatis fidei, nempe, quemadmodum fieri possit ut quis cognoscat propter scientiam non suam sed alterius.

 

De obiecto formali supernaturali

 

19  Notum est principium Aristotelicum-Thomisticum: actus cognosci ex obiectis; habitus ex actibus; potentias ex habitibus; et ipsam animae essentiam ex potentiis.3  Notum est axioma theologicum: supernaturalia secundum analogiam naturae aliqualiter intelligi.  db 1796.

            Unde analysis theologica et Thomistica ponit gratiam sanctificantem in ipsa animae essentia; ex gratia fluunt virtutes infusae sicut potentiae ex essentia animae; ex virtutibus fluunt actus sicut actus naturales ex habitibus naturaliter acquisitis; denique per actus attinguntur obiecta ex quibus ipsi actus speciem ducunt.

            Quare dicendum est doctrinam de obiecto formali supernaturali fundari in principiis methodologicis cum philosophicis tum theologicis.

 

20  Obicit tamen P. Lennerz:4 Quamvis obiecta specifice diversa fundant diversas actuum species, non tamen convertitur.  Fieri potest ut diversae sint actuum species quin differant obiecta.  Et ponit exemplum.  Videre in equo et videre in homine habent obiectum formale commune, nempe, colorem.  At sunt actus diversae perfectionis ontologicae.  Nam videre in equo ab anima materiali procedit, sed videre in homine ab anima spirituali.  Unde concludit perperam diversitatem obiecti formalis deduci ex ontologica diversitate inter actum naturalem et supernaturalem.

           

21  Respondetur: argumentum fundatur in exemplo quod rem probaret nisi falsum supponeret; at falsum supponit; quare nihil probat.

            Dicimus eandem esse perfectionem ontologicam ubi idem est obiectum formale.  Videre in equo et videre in homine sunt operationes materiales, motus coniuncti, i.e., motus et organi et potentiae sensitivae seu visus.  Sicut anima et corpus formant compositum hylemorphicum, ita visus et oculus formant compositum accidentale; videre, sive in equo sive in homine, est motus istius coniuncti seu compositi ex oculo et visu.

            Verum sane est visum humanum fluere ex anima spirituali, et visum equinum fluere ex anima materiali.  Sed verum non est visum humanum esse independentem a materia sive secundum esse sive secundum operari; et ideo verum non est visum humanum esse potentiam spiritualem.  Ipsa anima humana est spiritualis quia est forma subsistens quae existere potest sine corpore et operari habet independens a corpore.  Sed potentia sensitiva humana non est forma subsistens; operari suum est motus coniuncti et in hoc differt ab intelligere quod fit sine organo; esse suum est esse in materia et ideo in anima separata non actu existunt potentiae sensitivae sed tantum virtute.5

   

22  Instat tamen P. Lennerz6 obiectum formale supernaturale non clare assignari, imo fautores opinionis obiectum derelinquere et ad motivum confugere.

            Quare haec quaestio elucidanda manet.  Et cum alibi de aliis actibus supernaturalibus tractavimus,7 nunc de obiecto formali fidei pauca sunt dicenda.

 

Quod qui credit sicut oportet obiectum formale supernaturale attingit

 

23  Absolute supernaturale est quod excedit proportionem cuiuslibet substantiae finitae.  Quare supernaturale quod actus cognoscitivos est id quod excedit proportionem cuiuslibet intellectus finiti.

            Porro duplex est operatio intellectus.  Prima operatio est qua intelligitur rei essentia seu quidditas; et secundum hanc operationem obiectum proportionatum intellectus humani est quidditas rei materialis.  Unde beati Deum uti in se est videntes attingunt obiectum formale supernaturale.  Viatores autem concipientes sive ipsum Deum sive bona supernaturalia per negationem, analogiam et excessum, nihil faciunt quod excedit naturalem proportionem intellectus finiti.

            Altera intellectus operatio est qua attingitur verum et ens.  Quae rationes cum transcendentales sint, omnia prorsus includunt.  Attamen a diversis naturis diverso lumine attingitur verum et ens.  Verum enim naturaliter ab homine attingitur naturali humani intellectus lumine.  Verum naturaliter ab angelo attingitur naturali angelici intellectus lumine.  Verum denique naturaliter a Deo attingitur naturali divini intellectus lumine.

           

24  Quid per illud nomen, lumen, dicitur?  Dicitur illa mentis virtus ex qua oritur critica reflexio et quaeritur circa essentiam intellectam et conceptam, An sit?  Dicitur illa mentis virtus quae, cum sufficientia evidentiae sit perspecta, facit iudicium rationabiliter necessarium et, cum sufficientia evidentiae non sit perspecta, facit iudicium rationabiliter impossibile.  Dicitur illa mentis virtus quae, cum bonum quoddam obligatorium iudicetur, deliberantem moraliter compellit, volentem pace donat, nolentem inquietudine pungit.  Dicitur illa mentis virtus sine qua non quaeritur de vero, sine qua evidentiae non assentitur, sine qua obligationi morali non ceditur.  Non est vanum vacuumque nomen in homine; et multo minus in angelo; minime vero in Deo ad cuius imaginem et similitudinem facta est creatura rationalis.

            Quibus perspectis concluditur illud verum esse supernaturale quod (1) nulli intellectui finito naturaliter innotescere possit, et (2) lumine proportionato attingitur.

   

25  Iam vero mysteria sunt vera quae, nisi divinitus revelata, innotescere non possunt (db 1795), quae excedunt intellectum creatum (db 1796), quae per rationem, etiam rite excultam, neque intelligi neque demonstrari possunt (db 1816).  Quae vera lumine proportionato attinguntur per ipsum Deum, cui lumen divinum est naturale, per beatos qui ipsum Deum immediate vident et lumine gloriae gaudent, et denique per eos qui credunt sicut oportet et ideo neque proprio lumini neque propriae scientiae inhaerent vel innituntur sed lumini divino et scientiae divinae.  Uti enim vidimus, fides est illa cognitionis species cuius ultima ratio est lumen scientiaque alterius.  Uti vero videbimus, lumen fidei est illud in nobis receptum quo possimus lumini scientiaeque divinis inhaerere.

            Contra, qui credunt sicut non oportet, veritatem mysteriorum attingunt quidem sed non lumine proportionato.  Daemones enim propriae ingenii perspicuitati innituntur, et propter eam mysteria ducunt vera.  Haeretici vero et schismatici lumini humano cedunt, cum ex veris a Deo revelatis ea seligunt quae propriae indoli vel culturae nationali vel temporibus modernis convenire arbitrentur.

 

Quod iterum aliter ponitur

 

26  (a)  Actus fidei est absolute supernaturalis.

            Fieri enim non potest ut quis credat sicut oportet sine gratia Dei (db 179, 180, 813). 

            Quae gratia requiritur, non propter solam fidem quae per caritatem operetur (db 1814), sed propter ipsam fidem quae in se est donum Dei (db 1791).

            Quare fides est virtus supernaturalis (db 1789).

            (b)  Actus supernaturalis per obiectum formale supernaturale specificatur.  Nam supernaturalia aliqualiter intelligi possunt; et haec intelligentia habetur ex analogia eorum quae naturaliter cognoscuntur (db 1796).  Naturalis cognitio actuum est ex obiectis secundum methodum Aristotelico-Thomisticam (Sum. Theol., I, q. 87).  Ergo inquantum theologia de actibus supernaturalibus tractat, eorum specificationem ex obiecto formali et supernaturali quaerit.

 

27  (c)  Id quod set formale in actu fidei est verum.

            Actus enim fidei est assensus (db 1791).  Id quod attingitur in iudicio vel assensu est verum, nam caetera iam in ipsa quaestione adsunt.  E.g., An bis bina sunt quattuor?  Sunt. An Deus est trinus?  Est.  Id quod per iudicium vel assensum quaestioni additur est (1) inquantum actus est, adhaesio uni parti contradictionis, et (2) inquantum actus cognoscitivus est, vera adhaesio, seu adhaesio illi parti quae rei correspondet.

            (d)  Verum supernaturale contra verum naturale dividitur, non per speciem rei quae cognoscitur, sed per lumen intellectuale quo cognoscitur.

            Verum enim est transcendentale, et omnia vera in se includit.  Quare naturalis proportio intellectus finiti non exceditur, eo quod quis hanc vel illam rem vere cognoscit.  Nam verum transcendentale includit omne verum, sicut ens transcendentale includit omne ens.  Et sicut ens ita etiam verum transcendentale est obiectum adaequatum intellectus.

            E contra, id quod excedit proportionem cuiuslibet intellectus finiti est attingere verum non per lumen ei naturaliter inditum, neque per lumen alteri creaturae naturaliter inditum, sed per lumen quod cuiuslibet finiti intellectus excedit proportionem.

 

28  (e)  Quibus perspectis concluditur: actum fidei esse supernaturalem (ex a), obiecto formali supernaturali specificatum (ex b), quod obiectum qua formale esse verum (ex c) et qua supernaturale esse verum lumine supernaturali fundatum (ex d).

            Iam vero lumen ipsum divinum (1) excedit proportionem cuiuslibet substantiae finitae, (2) facit ut Deus falli non possit inquantum concipitur ut principium iudicii divini, (3) facit ut Deus fallere non possit inquantum concipitur ut principium rationabilis volitionis divinae, (4) ideoque identificatur cum ipsa auctoritate Dei revelantis qui nec falli nec fallere potest, et (5) secundum Vaticanum est motivum proprium fidei in iis qui credunt sicut oportet.

 

De actibus qui proxime fidem antecedunt

 

29  Proxime actum fidei antecedunt quinque actus supra (§ 5) enumerati, nempe, actus intelligendi reflexus, iudicia practica credibilitatis et credentitatis, et volitiones finis et medii supernaturalium.

Qui actus existunt, si existit assensus fidei liber et rationabiliter ortus.

            Si enim assensus fidei est proxime liber, imperatur a libero actu voluntatis.

            At fides est medium ad iustificationem et salutem.  Quare si rationabiliter volitur, ut medium volitur.  Et nemo vult medium qua medium, quin finem velit.

            Existit ergo volitio finis supernaturalis.

            Existunt pariter iudicia practica circa hunc finem et hoc medium; nihil enim volitur nisi praecognitum.

            Quae iudicia ut rationabilia sunt, ex perspecta evidentiae sufficientia procedant necesse set.  Et perspicere evidentiam esse sufficientem est actus intelligendi reflexus.

 

30  Qui actus sunt supernaturales ab obiecto formali supernaturali specificati.

            Supponitur quod nuper probatum est, nempe, assensus fidei esse actus specificatus a