Hermeneutica est ars intelligendi textum, documentum
Sku: 46200DTL060
Archival Number: A462 V517
Author: Lonergan, B.
Language(s): Latin,
Decade: 1960
Open 46200DTL060.pdf

Description:
2 typed pp. on hermeneutics, from, it would appear, De methodo theologiae. Probably part of the problamtica altera of the 1962 course. This is evidence that the other items in this folder also belong to the same context.

Database and descriptions © Copyright 2017 by Robert M. Doran

Transcription:

  • 23.4.62

 Transcription by R. Doran, August 27 2011


Hermeneutica est ars intelligendi textum, documentum.

 

1. Erklären, Verstehen.

 

a Primo modo accipitur haec distinctio auatenus

            obiectum scientiae naturalis non constituitur per actus humanos

intentionales (intelligendi, concipiendi, significandi)

            obiectum scientiae humanae (Geisteswissenschaften) vel partim

vel totaliter constituitur per actus humanos intentionales.

 

            e.g., tribunal, processus, condemnatio, exsecutio, si sola

phaenomena considerantur et a sensu, eleaento intentionali humano

praescinditur, non sunt nisi sonus et furia

            sicut in scientiis naturalibus ita in humanis fieri possunt

investigationes secundum methodum empiricam; sed in his praesupponi

debet ut intellecta ipsa constitutio intentionalis.

 

b Altero modo accipitur eadem distinctio quatenus

 

            actus humani intentionales et obiectorum constitutivi sunt

actus intelligentiae non scientificae sed vulgaris (sensus communis)

 

            intelligentia scientifica et vulgaris duobus differunt:

            primo, ex parte obiecti, uti Socrates et Athenienses: intelligentia

scientifica ad systema cogitur, ad terminos universaliter definitos,

ad divisionem terminorum in primos et derivatos, ad divisionem

propositionum in primas et derivatas, in acceptionem omnium quae

systemate praesupponuntur vel implicantur; e contra, intelligentia

vulgaris non cogitur versus systema; ea intelligere studet unde

prompte, faciliter, delectabiliter videat quid dicendum, quid faciendum,

im qualibet e situationibus ordinariis; et plura intelligere

superfluum, inutile, periculosum iudicat.

            Deinde, ex parte subiecti, Thales et puella: intellectus scientificus

non est tantummodo pars alicuius totius operantis, sed ipse est

finis, dominans, ut caeterae hominis partes vel intra parentheses

contineantur vel prorsus fini intellectuali subordinantur; intellectus

autem vulgaris non est nisi pars totius, non quaerit nisi fines

totius, non caetera sibi subordinat, sed ipse toti viventi subordinatur.

 

c Prout primo modo accipitur, distinctio omnino valet. Sed prout

altero modo sumitur, reservationes addendae sunt.

 

a' Nisi aliter constat (e.g., in tractatu scientitfico), intelligentia

vulgaris est fons tou esse intentionalis et constitutivi communiter,

substantialiter, primo, per se.

 

b' Attamen adesse potest qui dicitur ‘motus in ideam’ (die Wendung

zur Idee), ubi motus intelligitur proprie dictus ut ‘actus exsistentis

inr potentia prout huiusmodi,’ oculus in feetu.

            Eg. circa proelium distingue (1) theoria pura bellica (2) huius

theoriae inte1ligentia imperfecta et applicatio imperfecta ab utroque

duce ante proelium (3) ipsum proelium prout fit secundum imperfectam

(valde imperfectam in vincto) realizationem ideae imperfectae. Notate

theoriam puram bellicam esse ortam non ante omnia proelia sed post

permulta, eamque etiam ex subsequentibus perfici.

            EG. de Christo domino in NT (1) loquuntur facta quasi theophania

quaedam, (2) 1oquuntur tituli, (3) adduntur conceptiones. CF de VI.

 

c' Qui motus, quae tendentia in ideam, ex parte obiecti intelligendi

observatur, multo magis ex parte subiecti interpretantis invenitur.

 

            Quam ob causam, philosophia hermeneutica restringi non debet

ad Lebens philosophie.

            Interpres enim magis assimilatur Thali quam puellae: quaerit

veritatem obiectivam; non continetur finibus propriae vitae;

quod a Bultmann minus perspici videtur.

            Quamvis singuli textus secundum intelligibilitatem intelligentiae

vulgaris sint intelligendi, tamen sat conspicuus est motus in ideam

quatenus series vel totalitas textuum considerantur.

            Technice enim distinguuntur sensus literalis et figurativus,

genera litteraria, evolutio linguarum, litteraturarum, idearum, etc.

 

d' Hic motus in ideam ex parte interpretum non unicus quidam solusque

invenitur.