Specializatio
Sku: 50100D0L050
Archival Number: A501
Author: Lonergan, B.
Language(s): Latin,
Decade: 1950
Open 50100D0L050.pdf

Description:
4 handwritten schematic pp. Topics include specialization, human good

Transcription:

50100D0L050

 

Specializatio

 

Fit inquantum duo (vel etiam plures) operationum circuli in munus opusque unius succedunt.

 

Inducit divisionem laboris. Non enim omnes idem opus faciunt sed alii aliud.

 

Inducit differentiationem conscientiae. Ubi alius labor et alius circulus, ibi etiam alius habitus operatorius et alia conscientiae humanae evolutio perfectio actualis.

 

Supponit eiusmodi esse potentias humanas ut aliter in aliis evolvi perfici actuari possint.

 

Dividitur ratione principii evolvendi perficiendi actuandi.

 

Operabilia, operata:

 

aesthetica artistica – capacitas apprehendendi/ efficiendi formas sensibiles

practica – capacitas movendi et mutandi res materiales

humana – capacitas ut homo in hominem influat et influxum alterius vicissim subeat

intellectualia – capacitas cognoscendi

religiosa – capacitas homines ut ad Deum se convertat

 

Dividitur ratione operis

 

materialiter: ratione diversitatis operabilium; quo perfectiores fiunt operationes, eo magis ad circulos distinctos efformandos tendunt

serialiter: ex multiplicatione operationum operata unius circuli adsumuntur ut operabilia alterius

coordinativae: ex multiplicatione specializationum ipsa coordinatio circulorum fit circulus specialis

 

[page 2]

 

Constellationem dicimus eam specializationem selectionem mensuram coniunctionem interdependentiam quae totum quendam vivendi modum societati cuidam humanae communem et propriam efficiunt et constituunt.

Sicut et ipsi operationum circuli, ita etiam circulorum constellationes, fiunt et perficiuntur, in unum coalescunt, et dispertitae collabuntur.

Qui quidem processus quattuor maxime stadia includit:

primitivorum: in quibus specializationes parum provehuntur
        antiquae civilizationis (Aegyptus  Mesopotamia Creta  etc), in quibus maxime multiplicantur specializationes ratione operis sed parum ratione principii

magnarum culturarum in quibus praesupponitur evolutio magnarum civilizationum antiquarum, et evolvuntur specializationes ratione principii: Gracei, Buddhistae, Confuciani, cf. Jaspers

civilizationis modernae in qua specializationes intellectuales ad conditiones vitae humanae transformandas applicantur.

 

[page 3]

 

Specializatio fit inq. unus op. circ. in duo dividitur

Integratio fit inq duo op circ in unum coalescunt

Eo magis spec. circ. quo ad plura et diversa operabilia sese extendunt operationes

Eo magis int. circ. quo ex principio perfectiori procedunt operationes

 

Ratione operis specializatio inducit divisionem laboris

                       integratio inducit maiorem efficaciam laborantis

 

Ratione operantis tam specializatio quam integratio inducunt differentiationem conscientiae,

          sed specializatio contractionem / integratio extensionem conscientiae faciunt


[page 4]

 

 De bono humano

 

          bonum: per essentiam

                      per participationem

 

(1) particulare: illud particulare quod ab appetitu particulari appetitur

(2) ordinis: quo continuo fiunt bona particularia

          civilizationis ordo: operationum in res materiales: technologia

                                      hominum operantium: socialis: domesticus/oeconomicus/politicus

(3) valor: quo ipse ordo bonus est

                    aestheticus: ordo ut obiectum in sensibilibus elucens/ perspecti?

culturalis     intellectualis, moralis: ordo ut ex perfectione et in perfectionem subiecti liberi, ethici

                    religiosus: bonum per partic. qua tale et conscie tale

 

Stadia: I primitivi: indifferentiatio conscientiae, indivisio laboris

           II specializatio technica et socialis

          III specializatio culturalis

          IV transformatio technologiae et rei socialis ex specializatione culturali