Cur de methodo
Sku: 50300D0L060
Archival Number: A503
Author: Lonergan, B.
Language(s): Latin,
Decade: 1960
Open 50300D0L060.pdf

Description:

File is entitled De Methodo theol. 1963.  Entire file is handwritten schematic notes.  Item 1 - Cur de Methodo. Oct. 30 1963

13 handwritten schematic pp. Clearly lecture notes--see p. 8.  For fall 1963 course De methodo theologiae.
Database and descriptions © Copyright 2017 by Robert M. Doran

Transcription:

50300DTL060 – R. Doran's transcription of and report on 50300D0L060, the first set of notes for the 1963-64 fall-winter course ‘De methodo theologiae’

 

October 30 1963

 

Cur de methodo

          Quemadmodum antea facta sit theologia

          Quaenam sunt exigentiae hodie magis manifestae

          Aggiornamento: conscientia historica/ novum ideale scientificum/ nova fundamenta philosophica

 

1 Conscientia historica

 

Multis et diversis elementis quasi conflatur[?]. Agitur non de historia quae scribitur, de libris, sed de historia de qua scribitur/ de rebus gestis.

 

(α) Rerum humanarum extenditur cognitio. Geographice: unde a saec xv novae terrae inveniuntur, novi populi visitantur, diversae culturae describuntur[?]. Archeologice: antiquissimae civitates [have been excavated and reconstructed],      documenta inveniuntur, linguae antiquissimae. Studia muliplicantur praeteri[?] et historia: socialia, culturalia, psychologica, religiosa. Traditio hebraica, graeca, romana desinit esse unice cognita/ valoris absoluti. Relativismum subiit. Non est nisi una ex multis. Quaenam melior praestantior sit quaestio investiganda.

 

[page 2]

 

(β) Rerum humanarum investigatio novo modo fit.       (1) non de homine prout esse debet scdm sempiternas rationes sed de homine prout in concreto est. Studia habent fundamentum empiricum. (2) Non agitur de definitione ponenda et conclusione deducenda sed de historica serie definitionum, conceptionum, imaginum narratanda[?], de historica serie systematum, Weltanschauungen conspicienda[?]. (3) Ipse investigans, sua methodus, suum systema vel Weltanschauung non est nisi locus standi, punctum visionis; vel si est aliquid plus hoc est stabiliendum, et non stabilitur methodis empiricis, ideoque periti de hoc non curant multum; est alia specializatio.

 

(γ) Humana realitas aliter apprehenditur. Graeci, mediaevales loquebantur de natura humana, tamquam de re quadam stabili, cognita. Sed illa natura est communis non solum hominibus qui res gerant sed etiam infantiis, dormientibus, amentibus. Praeter esse naturale, datur esse intentionale intendentis, intendendi, intenti. Ordo cognoscendi et volendi, cognitorum et electorum, quo in ordine tota res humana, tota historia humana, percipitur[?]. Quod est non tantum opinio idealistica sed etiam factum, realistis evidens.

 

[page 3]

 

(δ) Ut res naturales subdantur humano arbitrio requiruntur scientiae, scientiarum applicatio, machinae inventae[?], maxime ... Sed ut res humanae subdentur humano arbitrio, non requiruntur nisi apprehensio et electio; hae res humanae sunt ordinis intentionalis.

 

(ε) Quid ergo sit conscientia historica. Omnia quae agunt homines ad historiam pertinent. Sed pertinent exercite, implicite, nisi advenit conscientia historica. I.e., nisi advenit historiae apprehensio, [nisi advenit] sensus responsabilitatis relate ad historiam, relate ad instituta retinenda, evolvenda, abolenda, [nisi advenit] deliberatum consilium. Ubi adveniunt talis apprehensio, responsabilitatis sensus, consilium, transit ipsa historia ex implicite, exercite, ad explicitum, signatum.

 

[page 4]

 

(ζ) Utrum exsistat conscientia historica – quasi phaenomenologice. ‘Isma’ quid sint. Ponuntur apprehensio, deliberatio, electio humana in quodam contextu maiori, ut ipse contextus etiam fiat obiectum apprehensionis, deliberationis, electionis, ut transeat ex implicito et exercito ad explicitum et signatum.

 

I Feudalismus – monarchismus – parliamentarianismus, liberalismus politicus, democratia, progressus – totalitarianismus

 

II Mercantilismus, laissez faire capitalismus, socialismus, communismus

 

III Catholicismus, Protestantismus, liberalismus religiosus, agnosticismus, atheismus humanisticus militans

 

IV Classicismus, romanticismus, symbolismus / ? of consciousness (Joyce) / multiplex cuiusdam rei interpretatio (Durrell)

 

V Impressionismus, cubismus, abstractionismus, surrealismus

 

VI Motus liturgicus, motus biblicus, motus catecheticus, etc.

 

VII Historismus – omnia sistantur in contextu historico toto.

 

[page 5]

 

Theologia est factum quoddam humanum, religiosum, catholicum, scientificum, ut scientia inde a saec. xii, xiii, habetur ... In numeris libris exponitur, omnibus imponitur qui ad sacerdotium aspirant. Quid facit, quid facere potest, quid facere debet? Quinam ei est locus, quoddam ei est munus, in toto illo processu quem historiam nominamus? Primo ergo ponitur quaestio de methodo theologiae, ut theologia ad explicitam et signatam conscientiam sui pertingat, ut apprehendatur, ut de ea deliberatur, ut consilia de ea ineantur.

 

[page 6]

 

Cur ponatur quaestio de methodo.

 

(1) Novum est ideale scientificum. Nostra aetate quam maxime auctas esse scientias nemo ignorat. Sed etiam ipsa scientiae notio, ratio, essentia transmutata est. Quod sibi formaverunt ideale Graeci antiqui; quod ... ad exigentias theologicas adaptaverunt mediaevales; ipsum concretis methodis modernis sat profunde mutandum est. Theologia dicitur scientia analogice. Num secundum conformationem ad ideale Graecum an secundum conformationem ad ideale modernum. DTC [Congar] agnoscit novum ideale, breviter optat pro antiquo in theologia.

 

[page 7]

 

(α) Scientia est de necessariis. Etiam, concedo. Sed praecipue est de ea intelligibilitate quae de facto verificatur. ‘d2s/dt2 = g’ non est necessarium sed intelligitur et verificatur. Theologia: Scotus de necessariis --> voluntarismus. Natura et gratia – gratia non exigitur sed intelligitur, verificatur quodammodo. Convenientia fit obiectum scientiae – erat argumentum quod non probat.

 

(β) Scientia est de iis quae per se sunt evidentia, quae ex evidentibus syllogistice deducuntur. Pars scientiae est eiusmodi. Non tamen Euclides, neque Newton. Deductio maxime est ex hypothesibus ut plenior sit verificatio.

 

(γ) Scientia est de certis – certa rerum per causas cognitio. Scientia in facto esse, concedo. Scientia in fieri – probabilia per probabiliora corriguntur. Certitudo ad futurum remotum remittitur.

 

(δ) Scientia est de universalibus. Historia not est scientia. [Scientia est de universalibus] etiam, concedo; tantum, nego. Sicut enim prudentia ultra universalia procedit et circa particularia variatur, ita etiam historia est de rebus vel prudenter vel imprudenter gestis. Exsistit totus quidam campus intelligibilitatis quae methodis historicis investigatur, quae abstracta et definita universalitate non attingitur.

 

[page 8]

 

(ε) Scientia est de immobilibus. Motus non intelligitur nisi ex termino. Etiam, concedo. In ipso motu invenitur intelligibilitas, lex: d2s/dt2. Studia genetica, dialectica, evolutionis.

 

Finis Lect. I, Incipit Lect. II

 

Termini ex motu intelliguntur; dogmata ex evolutione dogmatis; intelligere doctrinam <--> intelligere historiam doctrinae.

 

(ζ) Scientia est de iis quae sunt per se. Statistica invenit intelligibilitatem in per accidens. Historia tractat non solum de iis quae eveniunt secundum intentionem agentis, sed maxime dicit quotupliciter res fit praeter ne contra intentionem agentis.

 

(η) Scientia est per causas. Scilicet, non est factis brutis, collectis, addit intelligibilitatem maxime constitutivam. Causae efficientes in scientia non pura sed applicata. Causae finales in scientiis humanis = applicatis.

 

Intelligibilitas: principia communia – heuristica, genetica; systematica – intelligentia quae terminis definitis (closed and open series) utitur per ??; positiva – quae qq. part. ? – sensus communis.

 

(2) Quam maxime extenditur campus scientiarum. Aristoteles ideas Platonicas ex campo noetico in res materales trans...t. Novum ideale elementum Platonicum eliminat. Non investigantur res prout habent necessitatem, intrinsecam evidentiam, certitudinem immediatam, universalitatem, immobilitatem, per se statum; sed omnia investigantur prout sunt, omnia naturalia, omnia humana: intelligibilitas empirica, difficilis captu, probabilis, in ipsis particularibus et moventibus etiam ? per accidens.

 

(3) Ideale mutatum et campus extensus theologiam invadunt, mutant, confusam-dubiam reddunt.

 

(α) Invasio successiva in SS, in PP, in TT. E.g., Altaner: sigla xvi-xxvii; litteratura generalis recentior 9-32; coll instrumenta 32-37; PP singulis 450 pp. Quae studia fiunt secundum novum ideale.

 

(β) Ipsa theologia radicitus afficitur. (i) ex auctoritate: sed auctoritates factae sunt obiecta novorum studiorum. Quid senserint nisi novis studiis non innotescit; ipsa haec studia nondum ad certitudinem perveniunt sed sunt hypothesibus, probabilitatibus. SScr, PP, ‘? SThomas.’

 

(ii) de notionibus et systematibus. Notio – definitur – verus erat ? conceptus (disputatur); series historica notionum exponitur (e.g. persona): --> mera multiplicatio, --> ut attingatur unitas, requiritur aliquid plus quam dialectica Aristotelica (seligitur ? scdm propria ?). Systema – reputetur hypothesis opinio scholastica. Sunt technica methodus hypotheses verificandi. --> mera multitudo, difficilis, facile ?, difficile suadetur ?

 

Pluralismus: realitas adeo multiplex est et dives ut non adaequate cognoscatur nisi multis et diversis notionibus, systematibus. Ellipsis: conica, coordinata Cartesii, coordinata polaria, perspectiva, functiones ellipticae. Math graeca deductivistica pluralistica: P Boutroux, 1924, 1949.

 

(iii) Latens ambiguitas circa notionem scientiae, fundamenta methodologica. Qui de theologia hodie scribunt neque ita conservativi sunt ut ideale graecum sequantur neque adeo moderni ut aperte methodis modernis sub omni aspectu recipiunt, neque adeo audaces ut synthesin quandam excogitant. Sed ubi extrema ... indeterminate et confuse, implicite et exercite vacillare videatur.

 

(iv) Quae ambiguitas tendunt in eliminationem theologiae dogmaticae. Audiamus peritos: biblicos in re biblica, patristicos in re patristica, mediaevales in re mediaevali, recentiores. Audeamus magisterium ex necessitate. Sed haud superest theologia quaedam, quae sicut olim fiebat, totum campum facit suum.

 

(4) Nova conscientia historica, novum ideale scientificum nova postulat fundamenta philosophica.

 

E. Cassirer, Das Erkenntnisproblem in der Philosophie et Wissenschaft der Neuerer Zeit. Berlin I, II 31922 (11906). III 1920, Yale UP IV 1950. Quam arcte connectuntur evolutio sc. mod. phil. mod.

 

E. Husserl, Die Krisis der europäischen Wissenschaften und die transzendentale Phänomenologie, The Hague, M. Nijhoff, 1954, conventionalismus redit ideale graecum necessitatis.

 

B Lonergan, Insight.

 

Optio periculosa: glutto: necessarium etc; Bodenlosigkeit: ? consc. hist. / scientia moderna prout vulgo cognita, sine methodo rigorosa ??

 

.

Database and descriptions © Copyright 2006-2011 by Robert M. Doran