Nova scientia quaerit/exigit nova fundamenta philosophica
Sku: 50600D0L060
Archival Number: A506
Author: Lonergan, B.
Language(s): Latin,
Decade: 1960
Open 50600D0L060.pdf

Description:
From 1963-64 course on DMT dated Nov 5, dealing with need of new philosophical foundations.

9 handwritten schematic pp. Dated Nov. 5, 1963. These would seem to be L's notes for the second class. They match well with Tom Daly's notes on the course.


Database and descriptions © Copyright 2017 by Robert M. Doran

Transcription:

50600DTL060

 

R. Doran’s Transcription and report re: 50600D0L060, notes for 1963-64 course ‘De Methodo Theologiae’ – dated ‘Nov 5 1963’

 

Nova scientia quaerit/exigit nova fundamenta philosophica. Nam antiquum fundare videtur regnum quoddam abstractum, necessarium, evidens, universalium, immobilium, certorum. Sed scientiae tractant concreta, contingentia, hypothetica, particularia, mobilia, probabilia.

 

Quare descendendeum est. ≡ novae artes, technicae, sunt inveniendae, evolvendae, explicandae, ADDENDAE. Non agitur de subtractione. Antiqua fundamenta non sunt tollenda sed profundius est fodiendum, plenius est concludendum.

 

[page 2]

 

Quo sensu dicimus ‘antiqua’ ‘nova’: (1) dicimus secundum communem aestimationem, non, uti ipsi opinamur, secundum errorem communem; (2) tamen longius esset hunc errorem auferre: (α) addiscendum esset quid docuerit non manualia sed Aristoteles, Aquinas; (β) addiscendum esset quemadmodum procedat scientia recentior, non opiniones circa scientiam recentiorem (cf. Einstein); (γ) quibus determinatis, comparanda essent Aristoteles et Aquinas vere antiqua, methodus moderna vere nova; perspicienda esset identitas, continuitas, evolutio; (3) quod totum cursum exigeret.

 

[page 3]

 

Abstractio: legatur Met Z, In VII Met. de partibus formae, materiae, lib. 9-12. In Boet de Trin, q. 5, a. 3. Non agitur de nominibus communibus – problema linguisticum – sed de obiecto scientiae secundum Anal Post – definitio, demonstratio; abstractio formae a materia sensibili           (circulus a roto ferreo), abstractio totius a partibus materiae, non a partibus formae – ab ossibus ? – sed ab his ossibus, a pede, ab oculo, a manu; universales a materia signata reducitur in priorem. Non abstrahuntur partes a toto: ped ab animali, sed iam non ut pes, tollitur ratio essentialis, scientia.

 

[page 4]

 

Structura: (1) est partium in toto; (2) cognoscitur inq. intelliguntur relationes partium inter se, partium ad totum ≡ non cognoscitur a tardioribus, ab iis qui dicunt ‘hoc mea non interest,’ ‘hoc est novum,’ ‘quaenam est utilitas?’ (3) cognoscitur non per subtractionem, ? sed per additionem non quamlibet sed intelligentiae, illius intelligentiae quae non habetur sine conversione ad phantasmata, et sine phantasmati intelligimus non universum sed nihil; (4) inest concreto, particulari, non est in se et praeter concreta particularia,   exigit concreta particularia sicut relatio fundamentum et terminum, sicut intelligentia phantasma; admittit non abstractionem sed praecisionem; non simul omnia dicimus, ad omnia attendimus, sed totum intendentes ad partem attendimus, ad relationem attendimus; (5) inesse potest non solum mobilibus sed etiam ipsis eorum motibus; intelligitur horologium, structura dynamica/ naturalis; (6) recurrit: non praeter multa sed in multis: structura unius intellecta, sine nova addiscentia intelligitur structura alterius;

 

[page 5]

 

(7) recurrit: quam variatur – invariantia; variatur secundum legem determinatam – seriatio; series recurrunt sine variatione, variatione determinata; (8) non necessitas absoluta – posset alibi se habere – sed intelligibilitate empirica – de facto res sic se habet; (9) evidens – scil. intelligendo perspicitur – si vis, si operam dabis, si sedulo et sobrie (pie) quaeris; non necessario exsistit quae intelligitur; est essentia contingens, potens esse/non esse; de se fundat hypothesin, theoriam; utrum re vera res sic se habeat iudicium certum/probabile; (10) non novum sed profundius: ante conceptionem habetur intelligentia; admiratio: experientia/intelligentia --> conceptio = compositio experti et intellecti; analogia proportionis inter ea quae communem structuram habent; eodem modo intelliguntur hypomorphismus: oculus, auris / visus, auditus. UIn 9 Met lect 5 1828 s.

 

[page 6]

 

Structura cognitionis humanae: brevissimae indicationes (cf. Insight). (1) = structura in operationibus consciis; ipsae relationes sunt consciae; (2) cognitio generice – quilibet actus cognoscitivus ipsum intelligere, visio beata, cognitio angelica, visio animalis etc.; specifice humana – est structurata:        (α) experiri quin intelligas non cognoscere sed stupere;           experiri sensitivum (exterius), conscientiae (interius); non possumus intelligere quin intelligamus; ex expertis ad intelligendum movemur admiratione quid sit = ens; (β) experiri et intelligere quin iudices: considerari speculari dubitare sed non cognoscere; secus idem sunt astron/astrol, chemia/alchemia, historia/legend, scientia/mythos; iudicare antequam intelligas = irrationale; ex experientia et intelligentia ad iudicandum moveamur reflectione critica An ita sit.

 

(γ) conscia relationum experientia, consciae partes                          ob. prop.

                                                                   iudicare                esse actus 2us

                             an sit

          intentio                                              intelligere              forma actus 1us

          entis            quid sit                                                                 potentia 2a

                                                                   experiri                 potentia

 

                             una cognitio composita                              una res composita

 

[page 7]

 

                                                                             cap ix de iudicio

                                                                             cap x de evidentia suffic

                                                                             cap xi de subiecto

 

Si intelligitur structura, quaeritur an sit. Non agitur de conceptibus comparandis, nexu perspiciendo necessario, etc. Agitur de experimento interno. Si quaeritur – dubitatur, quaeritur ratio sufficiens affirmandi, sum rationalis. Si dubitatur, dubitatur de aliquo quod intellectum est; secus iudicare ? irrationale. Si intelligitur, aliquid intelligitur, ? quid sit; quaeritur quid de datis, quomodo ??

 

Nemo dicit se numquam in vita rationaliter iudicasse. Nemo dicit se numquam in vita quidquam intellexisse. Nemo dicit se numquam in vita quidquam esse expertum. Si diceret, non loquitur quia optime intelligit; neminem eum auditurum esse.

 

[page 8]

 

An semper sum eiusmodi        ? Patterns of experience, cap VI. In rebus scientificis, philosophicis, theologicis, sic esse debeo; est ideale quoddam ?? disciplinis exercitiis addiscendum; intra dormiendum somnio: consc. empirica, parum intelligentia, ?? rationalitas; exper factus, vigilans – saltem cons. empirica ? ad quid sit, qui iacet in sole iuxta mare et videt nubes transeuntes quin de quopiam intelligendo agatur; intelligo – opus artisticum – aesthet; quid dicendum – drama; quid faciendum – practicum. Structura operationis est quae recurrere potest maiori vel minori perfectione, quae subest etiam si contradictoria, contrapositiones dico, e.g. cognosere est percipere (mythos ex analogia sensus).

 

[page 9]

 

Concretum – res secundum totam suam realitatem non cognoscimus, non abstracte concipimus. Intendimus concretum = ens. Non maxima denotatione, minima connatione, sed maxima tum denotatione tum connatatione. Intentio, ?, cognitio,

idea, theoria. Heuristica intentio fundamentalis.