Structura - in genere; - cognitionis specifice humanae
Sku: 50700D0L060
Archival Number: A507
Author: Lonergan, B.
Language(s): Latin,
Decade: 1960
Open 50700D0L060.pdf

Description:
From 1963-64 course on DMT dated Nov 6, on structure of human knowledge.  10 handwritten schematic pp. Dated Nov. 6, 1963. 

Database and descriptions © Copyright 2017 by Robert M. Doran

Transcription:

50700DTL060

 

R. Doran’s Transcription and report re: 50700D0L060, notes for 1963-64 course ‘De Methodo Theologiae’ – dated ‘Nov 6 1963’

 

Structura: in genere; [structura] cognitionis specifice humanae

 

An exsistit illa structura? Nemo dicit se numquam rationaliter iudicasse. Nemo dicit se numquam quidquam intellexisse. Nemo dicit se numquam vel vidisse vel audisse vel gustasse vel olfacisse vel tetigisse. Nemo dicit se numquam dubitasse. Nemo dicit se numquam mirari, numquam quaerere cur, quam ob causam, propter quam rationem. In immediatis datis conscientiae constat tum de operationibus/ elementis[?] structuratis, tum de habitudine inter operationes.

 

Principium: non obiecta logice priora/quaestiones de exacta formulatione, de exacta deductione, sine fine, conditionatae loco, tempore (La crise de le raison); [sed] ipse homo exsistens, qui non dubitat de sua rationalitate, qui non de omnibus stupet.

 

[page 2]

 

Aliud fundamenti elementum; si quis dubitet de momento practico fundamenti, legat John A.T. Robinson, Honest to God 1963, SCM. (octies impressa in ??)

 

Concretum: (a) sensibilia: ergo quatenus intelligimus, quatenus iudicamus, non cognoscimus: cognoscere est experiri, ?, dubitare. (b) res secundum totum suam realitatem; sed nullam rem ita cognoscimus, nullam rem ita intelligimus; neque abstracte concipere possumus ‘concretum’; quid abstracte concipimus, abstractum est. Si neque sensibile neque intelligibile neque abstracte concipitur neque cognitio, quomodo dicimus ‘concretum’? (c) praeter cognoscere: experiri, admirari, intelligere, reflectere, iudicare, exsistit etiam intendere ≡ conscie in finem tendimus intellectualiter, rationaliter.

 

[page 3]

 

(d) praeter quid sit et an sit habetur illud sit. Ens dicitur ab esse. Obiectum ergo quaerimus ens, quod [obiectum] est intelligibile (quid sit), quod [obiectum] est inconditionatum (an sit – absolute ponitur, independens a me, sine conditionibus. Quod in omni quaestione quaerimus, neque ad finem quaerendi pervenimus. Ens est ergo illud intelligibile, inconditionatum, quod non cognoscitur nisi omnibus quaestionibus solutis. Est concretum, totum (to pan), omnia (ta panta). Extra ens est nihil. Maximum tum denotatione, tum connatatione.

 

[page 4]

 

(e) Distinximus ‘intendere,’ ‘cognoscere.’ (1) Intendimus totum concretum. Cognoscimus partem. In omni iudicio, ponimus ‘est.’ In omni conceptu, ponimus quod ad esse ? cogitamus ut iudicemus; sed multa non concipimus, et de multis quae concipimus non iudicamus sed dubitamus. (2) Intendimus a priori. Non quaerimus ‘cur’ quia videmus ‘cur.’ Si vidissemus, non quaeriamus; non quaerimus ‘an sit’ quia videmus quia est. Quaerimus quia ignoramus ‘cur’; quaerimus quia conscii sumus propriae ignorantiae, quia admiramur. At ipsa admiratio iam est quaerere ‘cur.’ Cognoscimus a posteriori. ‘An sit’ supponit intellectum in datis. ‘Quid sit’ supponit datum. Data tantummodo dantur.

 

[page 5]

 

(3) Intendimus Deum a priori. Sed cognoscimus Deum non solum a posteriori sed etiam mediate. (a) Qui intendit ens, intendit inconditionatum absolute positum, independens, sine conditionibus. Sed inconditionatum est duplex: virtualiter, quod habet conditiones sed impletas; formaliter, quod nullas prorsus conditiones habet. Quod habet conditiones sed completas est, sed contingenter. Quod nullas habet conditiones est sensu plenissmo, est Deus. (b) Qui cognoscat Deum, Deum esse affirmat ut verum. Quae affirmatio non est nisi syllogismi conclusio ex creatis.

 

[page 6]

 

(4) Ex intentione et per intentionem ad cognitionem procedimus. Ex intentione, nam quid sit promovet mentem ex expertis ad intelligibile, an sit promovet mentem ex intelligibili ad inconditionatum. Per intentionem, quod est principium et fundamentum omnis methodi: cognoscimus quatenus quaestionibus respondemus. Sed responsa quaestionibus respondent, in quaestionibus quodammodo praecontinentur, ex quaestionibus quodammodo eruuntur. Exemplum: repeats in Latin the algebraic problem in chapter 2 in Insight re: when after 3:00 the hour hand and the minute hand coincide.

 

[page 7]

 

(5) Cognitionis humanae est structura, tum verticalis: experiri, intelligere, iudicare; tum transversalis: ex intento/ignoto ad intentum/cognitum, ut intentum/ignotum influat in ipsum fieri cognitionis.

 

(6) Ens nominat totum concretum, ut intentum et ignotum, ut intentum et cognoscendum, ut intentum et cognitum. Prout nominat cognoscendum est notio heuristica, prima principalis fundamentalis. Est fundamentum omnis methodi.

 

[page 8]

 

(7) Sicut ens qua cognoscendum est notio heuristica, ita metaphysica concipi potest ut structura heuristica fundamentalis. Ens nominat totum concretum intentum, cognoscendum, ? cognitum. Actus nominat quod cognoscendum est ? dicimus ‘est.’ Forma nominat quod cognoscendum est ? intelligimus. Potentia nominat quod cognoscendum est ? experimur. Metaphysica non facit qua scientia particularium, sed anticipat structuram eorum quae scientiis particularibus investigantur.

 

[page 9]

 

[This page seems to be another version of page 4]

 

(e) Distinximus ‘intendere’ ‘cognoscere.’ Distinguendum est inter ipsam intentionem, cognitionem intentionis. Omnis homo intendit ens – secus brutum animal; non solum Aq sed Mc Mt Lc Io. Non omnis homo attendit ad intentionem entis, intelligit quid sit, iudicat de exsistentia illius fundamentalis. Pariter etsi omnis intendit ens non omnis cognoscit metaphysicam, ontologiam. [Marginal:] categoriae biblicae, graecae, longer list non sunt categoriae proprie dictae; quae omnibus hominibus qua anima rationali ? in omni cognitione.

          Ipsa intentio qua intendens desiderium intellectus, apex animae, origo quaestionum admirationes reflectiones criticae; qua intenta est totum concretum, ta panta, to pan.

 

[page 10]

 

Quaesivimus fundamenta philosophica scientiae modernae. Transivimus ex obiecto abstracto ad obiectum concretum structuratum. Transivimus ex subiecto de iure quod omitti potest ad subiectum concretum conscium, conscie structuratum. Fundamenta posuimus methodi non conclusiones; categorias non in conceptubus sed in quaestionibus non in cognitionibus sed in intentionibus, posuimus. Transcendentalia ens unum verum bonum reduximus ad aliquod ‘quoad nos’ prius, praeter transcendentale, operationes quibus operatur quilibet sive metaphysicus, positivista, conventionalista, exsistentialista, perceptionista.