Concretum
Sku: 50900D0L060
Archival Number: A509
Author: Lonergan, B.
Language(s): Latin
Decade: 1960
Open 50900D0L060.pdf

Description:
1 loose p.: the concrete. Contained in notes for the 1963-64 course 'De methodo theologiae.'

Database and descriptions © Copyright 2017 by Robert M. Doran

Transcription:

50900DTL050

 

R. Doran’s transcription of 50900D0L060

 

No date on item

 

Concretum

 

Res concreta est res secundum totam suam realitatem. Sed nullam rem cognoscimus secundum totam suam realitatem. Quomodo ergo de concreto loquimur?

 

Non quia concretum cognoscimus. Non quia concretum per quandam abstractionem concipimus. Per abstractionem concipitur abstractum. Sed quia concretum intendimus.

 

Quod intentio: intentio intenta = conceptio; intentio intendens = ipsa mens quae inquirit; cuius inquisitio est intentio; cui intentioni correspondet intentum et concretum.

 

Quae intentio est radicalis. Praescindimus ≡ hanc determinatam quaestionem ponimus, sed alias et possibiles nunc non ponimus.

 

Quae radicalis intentio intendens = intentio entis. Non ens denotat max, conn min, sed ens tum denot tum conn max. Cf: implicita conc?, particularis entis cognitio, idea entis, theoria de ente. Heuristica intentio: non solum quaerit sed ipsa quaestio pertinet ad cognitionem attingendam: “x” [in algebra]