Problema methodologicum
Sku: 51000D0L060
Archival Number: A510
Author: Lonergan, B.
Language(s): Latin
Decade: 1960
Open 51000D0L060.pdf

Description:
From 1963-64 course DMT, dated Nov. 13, 12 pp. Internal and external situation, positive theology, dogmatic theology, differences between them

Database and descriptions © Copyright 2017 by Robert M. Doran

Transcription:

51000DTL060

 

R. Doran’s transcription of 51000D0L060, from 1963-64 course ‘De methodo theologiae,’ dated Nov 13 1963

 

Problema methodologicum:

          Situatio exterior: conscientia historica/novum ideale scientificum/ philosophia transcendentalis

          Situatio interior: specializatio. Cf. Xiberta pp. 34-58; Colombo Problemi & Or I, 1-56; Deus Sc Dominus

 

Specializatio: quod prius per modum unius fiebat operationibus minus clare distinctis, postea non fit nisi per partes, in singulis partibus propria finis, obiectum, methodus; quae methodi ideo distinguuntur quia mutuo opponuntur et nisi distinguuntur mutuo se destruunt.

 

[page 2]

 

Theologia positiva: (A) quid sit, (B) necessitas secernendi partem dogmaticam, partem positivam.

 

(1) investigat monumenta et documenta fidei quid significent

(2) dividitur et subdividitur secundum subiectum materiam

          biblica: VT: Lex, Prophetae, sapientialis; NT: Syn, Paulus: magnae epistulae Gal, 1 & 2 Cor, Rom; aliae, Cath, Ioan; patristica: apostolici, apologetae, Graeci, Latinae; conciliaris, pontificia; mediaevales, recentior, contemporaneus; cath-haereticum

(3) theologia est in oratione obliqua: non ipse positivus directe loquitur de Deo, de aliis quae ad Deum referuntur, sed narrat quid olim alius senserit.

(a) est in ? sc. pos. - ? probabilia ad probabiliora – suspenso iudicio

(b) est ? interpretatio, conclusio – non statim sequitur quid ab omnibus credendum

(c) est sapientia obiecto non proportionata – Deus, Magisterium 1788, 3007

 

[page 3]

 

[marginal: In genere]

 

(4) positiva dicitur propter propriam suam methodum. (a) qq. eae solae quae ex datis oriuntur, non Le Scoutisme d’après S. Thomas d’Aquin, sed quis scripserit quid ubi quibus auxiliis cur quomodo quando

          quis – authenticitas, vita

          ubi quando – loca et tempora

          quid – titulus, divisiones, analysis, exegesis

          quomodo – genus litterarium

          quibus auxiliis – fontes, modus componendi et scribendi

          cur – occasio, destinarius, finis

 

[page 4]

 

(b) intelligibilitas quae in ipsis datis perspicitur, quid sit et quotuplex

          Factum: Prima propositio primi libri A______B

          videtur sed non demonstratur intersectio

          Demonstrari potest si aliae introducuntur ??

          Non sunt introductae, nisi post duo millia annorum

          Quid factum est intra plus vigenta saecula

         

          Non ? tantum

          Sed intelligitur necessitas

 

          Quotuplex:

          (1) quae universaliter definiri potest et debet leges, structurae, seriationes

          (2) quae pertinet ad opus singulare non dicitur nisi res concreta in concreta situatione describitur, narratur; e.g., proelium (1) duo consilia prorsus intelligibilia, (2) eventus non secundum consilium vincti, non secundum consilium vincentis; partem secundum ea quae neuter consideravit: quod fere semper adest, fortuna.

 

[page 5]

(c) quae intelligibilitas non corrigitur nisi per data plurius inventa, profundius serietate; fieri potest ut aliunde corrigi possit, ex Magisterio, ? sententia PP, TT, sed talis correctio non facit progressum theol. posit. proprium.

H.J. Kraus 1956, cap. 9, 10 Wellhausen, cap. 11 Novae inventiones archaeologicae

Super quaerenda est responsio intrinseca secundum methodum ipsius Sscr. QQ sc non directe ? quid verum, quid falsum, sed quaenam sit intelligibilitas ipsis datis inhaerens.

[page 6]

Ulteriora quaedam

(1) non occupatur circa certa clara communia, id quod indubie dicitur ab omniibus prophetis, a syn, Ioan, Paulo, sed circa ea quae elucidatione indigeant dubia obscura singularia

(2) non ut statim omnibus quaestionibus respondeatur sed ut aliquando responderi possit secundum progressum sc. pos. proprium

(3) eo tendit ut mens sensus doctrina alicuius auctoris, omnium auctorum alicuius epochae, gentis, secundum omnes aspectus exacte determinatur

          sed positivus vult non generalem conspectum sed totalem notitiam quae nisi particularibus singullatim pro? non exsurgat

[page 7]

(4) distinguitur a scientia humana empirica: oeconomia, sociologia, psychologia, linguistica, quae etiam ex datis q, in datis perspicit, per data corrigit; quia haec non solum describunt, narrant, sed etiam definiunt, hypotheses, deductiones, verificationes, formam systematicam inducunt; tractant leges, structuras, seriationes, quae recurrunt

(5) distinguitur etiam ab inquisitionibus explicativis, ubi explicatio ad principia generalia reducitur, ubi explicandum nisi in longiori processu non discernitur, nisi per multa opera positiva. H. Butterfield, The Origins of Modern Science 1300-1800 New York 1960, 1966. Opus: supponit permulta opera positiva; unde a saec. XIV multa et diversa elementa novae scientiae; usque ad saec. XVII clauduntur; illa nova elementa sese liberare non poterant a contextu aristotelico. Reflexio – Butterfield examinat priores non secundum ea quae ? sed lumine sc. mod. Priores faciebant quae ipsi non novissent. E.g., evolutio dogmatis.

[page 8]

(6) hoc genus intermedium specialem attentionem meretur; oritur ubi id quod explicatur particulare est; semel orta scientia moderna; semel evolutum est unumquodque dogma neque eadem in omnibus evolutio; oritur ubi explicatio est per intelligibilitatem quae definiri potest, systematice exprimi potest, applicari potest, verificari potest; quia quaestiones oriuntur intra campum investigationis positivae, solutio non est intra genus intelligibilitatis quae ad sc. pos. pertinet; praesertim ubi homines investigati plus faciunt quam sciant; tentant positvus vel ut ultra suum campum vagentur, vel ut dicant qq insolubiles quia sua methodo sunt insolubiles, vel ut reprehendant solventes, quia methodo positiva non utantur; e.g., qq circa Toynbee, Study of History.

[page 9]

B Pars dogmatia (a) quid sit (?) (b) necessitas secernendi a parte positiva

dogma DB 1792: divinitus revelatum; ab ecclesia propos mag solemne, mag ordinarium, ut revelatum, ut ab omnibus credendum

pars dogmatica (1) nobilissimum munus DB 2314, quomodo ab ecclesia definita doctrina contineatur in fontibus eo sensu quo definita est, (2) similis processus circa dogmata con?, definienda

Qualis sit processus ex fontibus in dogmata

          manet singularitas obiecti, rei apprehensi, J.N.

          proceditur a singularitate apprehensionis Mc Paul Ioan ad apprehensionem communem catholicam.

universale (unum multis commune): in re, in mente directum, in mente reflexum – non circa rem apprehensam sed circa apprehensionem: in re, praedicatio; directum, communis confessio fidei communis; reflexum, quid de necessitate pertineat ad comm. conf.

[page 10]

Differentiae

QQ: positivus: quae ex ipsis datis sponte exsurgunt

          dogmaticus: quae post studia positiva, post methodum comparativam

          differentiae ? inter SScr, PP, CC, TT

 

Divisio: Positivus: alius biblicus, alius patristicus, etc., et multipliciter subdividitur

             Dogmaticus: non ipsa documenta qua singula sed secundum connexiones, consequentia, ?, secundum quod unum in diversis et dissitis

 

Datorum consideratio: Positivus: non laborat in claris certis communibus

                                      attendit ad dubia obscura singularia

                                   Dogmaticus: attendit ad clara communia nota

                                      ubi eadam ac positivus tam alibi

                                                positivus: sensus plene determinatus

                                                dogmaticus: sensus ? sed certus, clarus

 

[page 12]

 

Categoriae: Positivus: eadem modalitas ac in ipsis documentis, non secundum mentem ibi ? sed auctoris mentem describere

                   Dogmaticus: sunt differentiae in modalitate

                             directe – exercite – implicite             

                             indirecte – signate – explicite

                      transit ex implicito ad explicitum

                      Mc non cogitavit de metaphysica

                             sed cogitavit de certis, secus de nihilo

 

Singulare: Positivus: singularitatem tum rei apprehensae, tum apprehensionis

                 Dogmaticus: singularitem rei apprehensae, sed ex apprehensione singulari ad apprehensionem catholicam

 

Intelligibilitas: particularibus inhaerens [Positivus]

                       motus ex apprehensione ? ad apprehensionem catholicam, reflexam [Dogmaticus]

 

[page 13]

 

Certum, probabile:

          Positivus: non statim sed aliquando, per probabilia ad probabiliora, alias quaestiones insolubiles, alias opinando

          Dogmaticus: Kierkegaard, Concluding Unscientific Postscript

                   nunc fides est certissima

                   iam dogmata sunt definita

                   iam assistent SpSo ex fontibus ad dogma processus

                   dici nequit quaestionem solutam iri aliquando

 

Quam ob causam: suas qq, ??, ex implicitis ad explicita, ex singulari apprehensione ad communem

 

exigere a dogmatico methodum positivam est partem dogmaticam excludere, exigere a positivo certitudinam dogmaticam est partem positivam excludere

 

quamvis ? prorsus, non ? attenditur; tamen fit quia ad qq. methodi; Biblicus: scientia beata Xti.