De validitate novi et constructi contextus
Sku: 51400D0L060
Archival Number: A514
Author: Lonergan, B.
Language(s): Latin,
Decade: 1960
Open 51400D0L060.pdf

Description:
13 handwritten schematic pp. From 1963-64 course DMT, dated Dec. 11. 13 pp. Topics include romantic hermeneutics, classical hermeneutics, the new context, dialectic

Database and descriptions © Copyright 2017 by Robert M. Doran

Transcription:

51400DTL060

 

R. Doran’s transcription of 51400D0L060, from 1963-64 course ‘De methodo theologiae,’ dated Dec 11 1963.

 

E. Barbotin, J. Trouillard, R. Verneaux, D. Dubarle, S. Breton, La crise de la raison dans la pensée contemporaine. Recherches de philosophie V, Desclée de Brouwer, 1960.

 

De validitate novi et constructi contextus.

 

Nulla solutio [in] hermeneutica romantica. Non perspiciuntur nisi differentiae, saltem ex alio in alium. Quasi insulae in mari et nulla charta quae positiones relativas indicat. Nomina descriptiva tantum: mentalitas semitica, hellenistica, aegyptica, gnostica; prophetismus, Paulinismus.

 

Nullum problema [in] hermeneutica classica. Non perspicitur nisi identitas. Nullus est novus contextus, nullum problema. Conceptus non procedunt de intelligentia ut perficiantur prout intelligentia augetur, sed procedunt de rebus quae non mutantur. Vera sunt aeterna. Non mutatur nisi vestis linguistica.

 

[page 2]

 

De validitate novi et constructi contextus

 

Quaeritur de novis. Supponitur validitas ant. orig.

 

Quaeritur de novis principaliter, explicative. Supponitur de facto magisterium infallibile quod tamen nos docet ostendere quomodo ...

 

Quaeritur de novo contextu. Non agitur de singulis thesibus probandis sed de generali quaestione methodologica, iuris, possibilis validitatis.

 

[page 3]

 

Analysis ipsius processus quo novus contextus construitur

 

(1) Distinctio fundamentalis: notiones, principia, communia et propria.

 

Propria oriuntur ex intellectis rerum essentiis, in processu ad determinatam essentiam intelligendam. Physica, chemica, biologica, psychologica: gnos, epist, ont, soc, cult, techn. Theologice, intelligentia mysteriorum: analogia psych trinitar, de conscientia Xti, de satisfacitione Xti, de natura gratiae, de organizatione eccl. Praesertim ubi nota theol est probabilis.

 

Communia fundantur in ipsa mentis structura. Sunt conditiones possibilitatis cuiuslibet inquisitionis, dubitationis, affirmationis, negationis.

 

[page 4]

 

(2) Tam communia quam propria evolvuntur sed aliter et aliter.

 

De evolutione propriorum ® pars systematica. Processus inventionis: pars eorum quae sunt explicanda, alia pars ab alio consideratur, multas et diversas sententias; punctum fundamentale ® tota uti videtur ? ® plenior et profundior elaboratis in eadem linea

 

De evolutione communium: adsunt exercite et implicite in omni mentis usu. Progredientibus scientiis accidente pleniore reflexione, plenius et accuratius declarantur. Qua in pleniore et accuratiore declaratione adsunt invariantia.  Quid sit: experientia, materia ® intelligentia, forma. An sit: intelligentia, forma ® iudicium, esse/operari. Intentio entis ≡ concreti.

 

[page 5]

 

(3) processus dialecticus

 

(α) fundatur in conflictu inter ipsa communia prout exercita et eadem quatenus fiunt explicita, signata; inter hominem et philosophiam.

 

(β) conflictus typici ≡ philosophiae perennes. Tendentia materialistarum, empiristarum, positivistarum attendunt ad elementum experientiae, obiectivitatem experientialem. Tendentia relativistarum, immanentistarum, idealistarum, essentialistarum, attendunt ad elementum intelligentiae, cohaerentiae, obiectivitatem normativam. Iudicium est compositio, vel electio, Entscheidung (Glauben und Verstehen).

 

(γ) Eiusmodi conflictus est in ipso philosopho, theologo, scientifico inter id quod facit exercite et id quod dicit signate.

 

(δ) Solvitur conversione. Tert. Augustinus.

 

(ε) Theologus praescindit a qq. philosophicis ≡ theologus non utitur mente humana.

 

[page 6]

 

(4) (α) communia constiuunt structuram per quam investigantur propria. Problematica.

 

≡ structura heuristica. Incipitur a datis, quid sit, successivae theoriae, an sit, successiva iudicia.

 

(β) quae structura facit unitatem, continuitatem, inter succ. theorias. Quis sit ignis. Phaenomena ≡ data. Quid sit. Natura x. Aristotle: substantia elementaris – una ex quattuor. Phlogiston. Lavoisier: oxidizatio. In responsis maxima deprehenditur diversitas. Quae tamen mutuo opponantur quia eadem est quaestio. (1) Pater, F, SpS = tres. Quid tres: 3 dii, 3 patres, 3 filii? (2) definitio Boethii, Richardi, SThom (3) Quaes metaphysicae. (4) qq. psych. (5) qq. phaenomenologicae. [Insert Dec 17:] Persona.Omnia valida. plurima stadia eiusdem structurae. contradict. in responsis.

 

[page 7]

 

(5) ipsa communia constiuunt structuram heuristicam et transcedentalem.

 

Intentio entis        utrum sit an non            exsistentia/ens

  repetita

  comparativa       utrum idem est an aliud identitas/distinctio/duo/numeri

                                                                             transcendentales

 

Intentio quidditatis        utrum talis sit an non    essentia, esse, finitum, infin

                                                                    natura, operatio

                                                                   substantia, accidens

                                                                   genus species individuum

  repetita

  comparativa       utrum similis sit an non

                             utrum similis sub uno respectu                  

                                      dissimilis sub alio respectu

 

Omnes notiones fundamentales definiri possunt ex analysi structurae mentis.

 

Quae definitiones ? possunt, processui dialectico subsunt, invariantes sunt.

 

[page 7 bis]

 

Problematica fundamentalis

 

I. Structura heuristica constituta per ipsa communia: utrum est necne, utrum idem an aliud: qq. dogmaticae fundamentales

 

II. Structura heuristica constitua per communia applicata ad propria determinanda. Quaeritur intelligentia myst.: qq. theol. systematicae.

 

III. Structura heuristica constituta per communia, distorta per defectum conversionis intellectualis, moralis, religiosae: qq. theol apologeticae/disputatae. Solutio qq. dd., si et tantum si, solutio problematis critici.

 

IV. Tempore evolvuntur: I. scdm pleniorem reflectionem super mentem, mentis operationes; II. scdm pleniorem intelligentiam rei; III. scdm quod plenior reflectio, plenior intelligentia magis callide celant abscondunt defectum conversionis.

 

[page 8]

 

A Analysis

B Applicatio

 

(6) Transimus ad quaestionem solvendam

          (1) Dogmata Graeca Nic, Const I, Eph, Chal, Const II, et III additis symbolis classicis, ‘Quicumque,’ respondent qq. ex structura heuristica transcendentali. Utrum Filius sit idem ac Pater – Sabellanismus; utrum Filius sit consubstantialis Patri – eadem de Filio, excepto Patris nomine. Utrum Spiritus est consubstantialis. Dilemma Basilii: si distiguit personas, tritheismus; si unum docet Deum, Sabellianismus. Una substantia, tres hypostases proprietatibus distinctae. Proprietates sunt relativae, in processionibus fundatae. Monarchia, mia ousia. Problematica Apollinaristica: Una natura/hypostasis/persona/operatio/voluntas. Diodorus Tarsensis, Theodorus Mopsuest ® duae naturae; Cyrillus: utrum idem ‘Deus ex Deo’ et ‘natus ex maria’ an alius et alius. Orient: utrum una natura an alia ab alia. Monophys, Monoener, Monothelitae: entia quibus proprietas notionalis, operatio naturalis, voluntas naturalis.

 

[page 9]

 

          (2) in evolutione dogmatica et graeca ortus est realismus Christianus, vs realismus nativus Tert – eadam natura spiritualis, alia attributa; vs realismus essentialisticus Orig – alia essentia Filii. Evolutio mediaevalis fundatur in dogmatibus graecis, Boethius de universalibus; ultimi conceptus explicandi unde sint; solutiones tantum valent quantum cum dogmatibus concordent.

 

          (3) hic realismus Christianus identificari non potest cum qualibet philosophia graeca. Sicut apud graecos, et etiam alios, adhibetur mens humana, sed non pervenitur ad positiones graecas, est originale, novum genus. Arist.: assumitur a persona divina corpus animatum, anima intellectum, quod compositum non est subsistens, persona humana. Platonici, Orig. Stoici, Tert. Conversio religiosa inducit conversionem intellectualem, non statim, non in omnibus, sed pedetentim efficaciter.

 

[page 10]

          (4) usus huius structurae transcendentalis inducit novum et constructum contextum. Deus relative ad populum Israel; relative at omnes gentes – qui creant caelum et terram; transcendens – omnipotens, pantokrator, theologia negativa, infinitus, perfectivus. Cf. Daniélou, Message chrétien et culture hellen. Ex iudaeismo, ex iudaeismo hellenistico phil., ex ambiente ?

          transcendens idem ac Creator: Marcion, Gnostici. Mia dynamis, ho ōn. ? – Heraclides. Athan, Cappadoces, cf. Ar to on.

          Filius – qua Deus transcendens – distinctus qua filius, relative. Cf. Filius hominis, Dominus, praeexsistens, Verbum.

          Duae naturae: probatur natura humana -- ??? et postea esuriit; lacrymatus est.

          Transitur ex contextu ad contextum. Cf medicus, iudex.

 

[page 11]

 

          (5) qui novus contextus exercite adest in VT et NT. Exercite ex parte subiecti: habebant scientes [?]. Exercite ex parte oraculi, dicti, scripti: expresse attendunt ad Legem, Verbum. Id quod dicitur modo imperativo, modo narrativo. Kerygma, trad apost, trad eccl., confessio bapt., mat., regulatio, elenchus haereticor. In verbo Dei praedicando et audiendo, accipiendo.

          Sit sermo vester, est est, et non non: Mt 5.39. Etsi angelus de caelo aliud evangelium: Gal 1.8. Anathema sit, s.q.d.

          Transitur ex implicito ad explicitum.

          Non in inspiciendo, experiendo: Beati qui non viderunt et crediderunt.

          Non in intelligendo (esoterismus): Non multi sapientes, scientia inflat.

          Qui corde credit et ore confitetur Dominum Iesum.

 

[page 12]

 

          (6) transcendentia veri: fundamentum possibilis transitus; quia verum est inconditionatum, non ligatur contextui; in alio contextu dici potest, etsi aliter dicendum sit. Longe alius est contextus evangelii (esuriit, lacrymatus est), alius est contextus c. Chalcedon, natura humana. Sed verum transponi potest valide ex contextu in contextum.

 

Responsum breve: validus est novus contextus constructur (1) quia ipsa structura excite, implicite in VT et NT, (2) quia valide transponitur verum ex alio in alium contextum.

 

Argumentum dogmaticae theol. duplex: (1) in contextu constituendo – incipitur novus contextus, (2) in contextu complendo – transitur ex antiquo contextu ad novum contextum. Locatur argumentum eo tempore quo evolutio facta est.