System and history 514
Sku: 514C0DTL060
Archival Number: A514c
Author: Lonergan, B.
Language(s): Latin,
Decade: 1960
Open 514C0DTL060.pdf

Description:
Latin typed pp. on system and history. Reverse of 11-13 of A514. Modern mentality, modern sciences. See further description in transcription below.

Database and descriptions © Copyright 2017 by Robert M. Doran

Transcription:

514C0DTL060 (Transcription by R. Doran of reverse of last three pages of 51400D0L060; the reverse of the last page is transcribed first; the reverse of the second and third last pages are probably a unit; the last page probably is separate from that unit, though the two fragments treat the same issue.)

 

Reverse of last page:

 

S&H                                                                                        3

 

Mentalitas moderna

 

1 Obiectum scientiae esse videtur mobile qua mobile.

 

(a) Math: calculus infinitesimalis; series infinitae; numeri transfiniti

 

(b) Phys: isomorphica cum mathesi de motu

 

(c) Biologia: evolutio, non extrinseca quaedam hypothesis particularis, sed principium classificationis et explicationis

 

(d) Scientiae humanae empiricae, non de homine prout est vel esse debet ex ipsa rei natura, sed de hominibus prout de facto inveniuntur observationibus, experimentis, statisticis investigationibus, narrationibus historicis

 

          Qui homines concreti sub omni aspectu evolvi conspiciuntur

 

          religiones, societas domestica, artes technicae et liberales, linguae, litterae humaniores, oeconomiae, status, gubernia, leges, iura, relationes internationales, opiniones, doctrinas, scientias, philosophias, theologias, dogmata

 

2 Quae rei mobilitas in ipsam cognitionem transire videtur

 

          Non enim certa cognitio est scientia sed probabilis theoria; sicut res evolvuntur, ita etiam illa res humana quae est scientia, et evolvitur quidem non solum doctrinis et opinionibus sed etiam quantum ad ipsam scientiae notionem et methodum

 

          Sicut res evolvuntur, ita non una quaedam est rei definitio;

          status, gubernium, familia, oeconomia, capitalismus, etc., secundum abstractam rebusque ipsis valde remotam rationem habere possunt notionem quandam univocam; quod tamen inutile est, et ideo investigatio ponit tamquam fundamentum historiam rei et historiam opinionum

 

          Quod sane quaestiones fundamentales movet

          Sed alii in specializatis campis laborant et ideo ab istis quaestionibus abstinent ut ea philosophis reliquant

          Ipsi autem philosophi in valde diversas partes abeunt, quae quales sint sine historia evolutionis philosphicae vix dici potest.

 

Reverse of last two pages:

 

De systemate et historia

 

1 Videtur agi de contradictione quadam

 

          systema esse videtur quid unum universale abstractum necessarium immobile inquantum systema est

 

          historia est de actibus particularibus individualibus contingentibus temporalibus liberis fere innumeris

 

          si coniunguntur, aut contradictio aut nullum systema aut historia falsificata

 

2 Breviter responderi potest quod agitur de oppositione dialectica, et quidem de oppositione fundamentali tum in evolutione scientiarum tum in problematibus quae philosopho catholico vel theologo sunt hodie propria.

 

          Quae sequuntur, hoc thema illustrabunt.

 

3 Scientia graeca praecipue erat de aeternis, necessariis, et scdm Aristotelicos abstractis

 

(a) Videtur Euclides in practicis versari: puncta coniungit, lineas producit, circulos describit

          quibus tamen nihil intendit nisi veritates aeternas in sensibilibus illustrare et quasi demonstrare

 

(b) Aristoteles docuit unumquodque cognosci scdm quod est actu

          Idem negavit motum proprie esse actum simpliciter dictum; est actus exsistentis in potentia inquantum huiusmodi; est via ad, esse incompletum, relate ad loca, qualia, quanta

 

(c) Graeci et Romani sensum quendam historiae haburent: AUC

          historias scripserunt Herodotus Thucydides Polybius Livius Tacitus Josephus; Thuc et Pol propriam methodum explicant; omnes habent indicationes methodologicas, supposita phil et moralia

 

          sed non evolverunt logicam seu methodum quae ad historiam se habet, sicut Anal Post ad scientias

          non evolverunt philosophiam historiae, quae comparari potest ad philosophiam naturae, hominis, societatis quam fecerunt

 

(d) quod non parvum influxum in tempora usque recentiora habuerunt

 

          Husserl, inspiratio, Die Philosophie als strenge Wissenschaft (versio gall, Q Lauer; angl ab eodem, Cross Currents, 1956)

          obiectum est essentia: subiectum ab omni contingentia est purificandum.

 

          Bergson: intellectus incapax cognoscendi reale quia reale in fluxu est; invertitur positio aristotelica

 

          Cartesius exclusit historiam a suo discursu super methodum; Kant non conscripsit criticam rationis historicae

 

          usque ad Leibniz fere, per 2000 annos, concipitur munus historiae ‘docere prudentiam et virtutem per exempla, et ita vitium exhibere ut ab eo homines avertantur idque evitare contendant’ Stark, p. 138 [Theodicy, ed Farrer, 1951, 217]  

 

          ipsae scientiae humanae non erant empiricae (oeconomica, sociologia, psychologia) sed vel philosophicae, vel normativae (ethica, de iure naturali, positivo-divino, positivo-humano)

 

          artes et litterae humaniores exemplis classicis regebantur quae in temporalibus et mutabilibus aeterna et immutabilia exemplaria imitata erant.

 

4 Sed scientiae modernae ita motum et evolutionem extollunt ut quasi centrum et fundamentum scientiae in iis reponant

 

          Math., dy/dx, series infinitae: statica obiecta tamquam sectiones rei dynamicae intelliguntur.

 

          Phys., est applicatio matheseos modernae

 

          Biologia, evolutio non solum est hypothesis quaedam sed etiam principium classificationis, explicationis

 

          Scientiae humanae sunt empiricae, non de homine qui esse deberet, sed de homine qui actu est

 

          proceditur scdm observationes, experimenta, historiam

 

          omnia evolvi censentur; religiones, societas domestica, artes technicas, artes liberales, litterae humaniores, oeconomiae, status, gubernia, leges, iura, relationes internationales, opiniones, doctrinas, scientias, philosophias, theologias, dogmata

 

          conceptiones non fiunt per definitiones omni et soli convenientes sed exhibendo evolutionem rei, evolutionem opinionum, interactionem inter res et opiniones

 

          iudicia saepissime fiunt secundum tempus: praeterita a conservatoribus laudantur et a liberalibus vituperantur; futura a conservatoribus timentur et a liberalibus desiderantur

 

          unde historicismus maximus quidam eventus culturalis a nonnullis habetur: F Meinecke comparat reformationi; Lord Acton comparat revolutioni copernicae; Karl Mannheim asserit eum iamiam esse Weltanschauung quae modum concipiendi et iudicandi nostro tempori proprium exhibet