Latin pp. on subject, consciousness
Sku: 516C0DTLE60
Archival Number: A515c
Author: Lonergan, B.
Language(s): Latin, English
Decade: 1960
Open 516C0DTLE60.pdf

Description:
Reverse of 6-7 of A516. Subject, consciousness, same problems as 516B but in Latin

Database and descriptions © Copyright 2017 by Robert M. Doran

Transcription:

516C0DTE060 (transcription by R. Doran; fragment, reverse of pp. 6-7 in 51600D0L060)

 

          Apud Gregorianum [40(1959), 252] haec scripsi verba:

 

          ‘For consciousness does not reveal a prime substance; it reveals a psychological subject that subsequently may be subsumed, and subsumed correctly, under the category of prime substance.’

 

          Notas quasdam composui (1) de contextu, (2) de sensu horum verborum, (3) de ambiguitate quaestionis utrum substantia prima inmediate per conscientiam percipiatur.

 

De contextu

 

          Contextus est argumentum quod sic in forma ponitur:

          Illa opinio de conscientia est reicienda quae implicat nullum exsistere subiectum psychologicum (sed tantummodo subiectum mere ontologicum, tantummodo substantiam primam inconsciam).

          Atqui opinio quae fingit conscientiam non esse nisi obiecti perceptionem, implicat nullum esse subiectum psychologicum.

          Ergo haec opinio de conscientia-perceptione est reicieinda.

 

          Maior evidens est. Nemo inter disputantes de conscientia Christi negat universaliter ullum esse subiectum psychologicum.

          Minor probatur ex eo quod perceptio non mutat obiectum; quare id quod per perceptionem obiecti innotescit non est nisi id quod sine actuali perceptione iam exsistit.

          Quare, si conscientia est perceptio, sequitur id tantum per conscientiam innotescere quod sine conscientia actuali iam exsistit; et id quod sine conscientia actuali iam exsistit,

 

[page 2]

 

          Altera distinctio respicit modum quo innotescunt quae per conscientiam innotescunt.

          Alii enim vel dicunt vel supponunt onnia prorsus, quae immediate cognoscuntur, eodem modo innotescere, scilicet, obiecta. Quae quidem sententia supponitur in ipsa praesenti quaestione. Qui enim quaerit utrum substantia prima immediate per conscientiam percipiatur, supponit substantiam primam percipi, et conscientiam esse obiecti perceptionem.

          Alii autem distinguunt inter modum quo innotescunt obiecta et modum quo innotescunt subiectum eiusque actus et passiones per data conscientiae immediata.

          Cuius distinctionis ratio ex ipsis conscientiae datis hauritur. Cuilibet'enim ex datis conscientiae manifesta est triplex illa distinctio inter subiectum, actum, et obiectum.

          Subiectum enim est substantia illa prima conscia de qua superius egimus et quam inter data conscientiae immediata annumeravimus.

          Actus autem sunt multi et varii, uti videre, audire, imaginare, intelligere, concipere, iudicare, etc.

          Obiectum autem est id quod videtur, id quod auditur, id quod imaginatur, id quod intelligitur, id quod concipitur, id quod iudicatur.

          Iam vero substantia prima non inconscia sed conscia videt colores, audit sonos, imaginat imacinata, intelligit quidditates, concipit definitiones, affirmat vel negat propositiones.

          Praeterea, substantia prima non inconscia sed conscia super se reflectitur, se intelligit, concipit, affirmat, de se loquitur.