Consciousness and perception
Sku: 519A0DTL060
Archival Number: A519a
Author: Lonergan, B.
Language(s): Latin
Decade: 1960
Open 519A0DTL060.pdf

Description:
Latin pp., reverse of A519, fragments on distinction of consciousness and perception

Database and descriptions © Copyright 2017 by Robert M. Doran

Transcription:

          519A0DTE060 (transcription by R. Doran; fragment, reverse of 51900D0L060)

 

[reverse of p. 6]

 

Utrum conscientia sit perceptio.

 

          Quaestio utrum substantia prima per conscientiam immediate percipiatur, aliam ambiguitatem eamque graviorem habet. Supponitur enim conscientiam esse perceptionem. Sed perceptio dupliciter sumi potest: uno modo, ut perceptio ab experientia non distingliatur; alio modo, ut alia sit perceptio et alia sit experientia. Et uterque modus videtur quod inconvenienter supponitur conscientiam esse perceptionem: nam primus modus confusionem inducit; et alter modus errorem fovet, imo, continet.

          Quod in primis ex exemplis manifestatur et deinde ex analysi probatur.

          Exemplo ergo sit homo patiens passione corporali. Qui sane et se patientem experitur et se pati percipit. Sed inquantum se patientem experitur, conscius est doloris physici; inquantum autem se pati percipit, non solum est doloris conscius, sed etiam super hunc dolorem conscium ita reflectitur ut alio quodam modo eundem percipiat. Unde communiter fit distinctio inter conscientiam concomitantem et reflexionem subsequentem. Quae distinctio videtur omnino

certa: nemo enim patitur nisi conscius; et ideo iam doloris conscius est qui super suum dolorem reflectitur.

          Iam vero, ubi conscientia supponitur esse perceptio, si primo modo sumitur perceptio ut idem dicat quod experientia, manet defectus distinctionis inter ipsam conscientiam et subsequentem reflexionem, quae sane etiam perceptio est. Si autem altero modo sumitur perceptio, ut alia sit experientia et alia perceptio,

oritur error; proprie enim conscientia est illa prior experientia seu conscientia concomitans; quae tamen a

 

[reverse of p. 5]

 

Utrum conscientia sit perceptio

 

          Conscientia dicitur dupliciter: alia enim est concomitans; alia autem subsequens et reflexa.

          Quae quidem distinctio maxime ex experientia doloris physici elucet. Nemo enim dolore corporali patitur, quin sit conscius. Qui autem conscie patitur, plus minusve super hunc dolorem seve patientem reflecti potest, plus minusve ad ipsum dolorem attendere potest, plus minusve de se patienti cogitare potest, plus minusve empiricam quandam doloris phaenomenologiam futuram praeparare potest, etc.

 

[reverse of p. 4]

 

Utrum conscientia sit perceptio

 

          Si quis quaerit utrum hoc illudve per conscientiam immediate percipiatur, supponit conscientiam esse pemeptionem; et ulterius supponit alia immediate et alia mediate per conscientiam percipi; quibus in suppositis non pauca neque minora introducuntur quae non solum confusioni sed etiam erroari ansam praebent.

 

[reverse of p. 3]

 

Utrum conscientia sit perceptio.

 

          Qui quaerit utrum hoc illudve immediate per conscientiam percipiatur, (1) supponit conscientiam esse perceptionem, (2) supponit alia immediate et alia mediate per conscientiam percipi, et (3) facile ex falsa analogia arguit, nempe, qualis est perceptio rerum materialium, talis omnino est conscientia sui ipsius.

          Quod secundo loco supponitur, si falsum non est, saltem graviores inducit confusiones.

          Sunt data conscientiae inmediata, et sunt quae aliis operationibus innotescunt consequenter ad data conscientiae immediata.

          E. g., qui dolore corporali patitur, sibi adest tamquam datum conscientiae immediatum ipse patiens. Quae sui patientis sibi praesentia multas et alias consequentes operationes fundare potest, puta, reflectionis, intelligentiae, conceptionis, iudicii, voluntatis, operationis externae. Quae tamen operationes multipliciter considerari possunt: non et ipsae habent sua obiecta, inter se connectuntur, in se ipsis data conscientiae immediata sunt, et denique tandem ad

ipsum dolorem referri possunt.

 

[reverse of p. 2]

 

De quaestione quadam subobscura valdeque ambigua, scilicet, Utrum substantia prima per conscientiam immediate percipiatur.

 

De substantia, subiecto, eorumque cognitione.

 

          Substantia prima dicitur proprie vel communiter.

          Proprie dicitur secundum usum Aristotelis in Categoriis (init.), ubi prima substantia a secunda distinguitur sicut hic homo, hic bos, ab homine, bove.

          Communiter dicitur secundum usum Aristotelis in Metaphysicis, ubi de substantia inquiritur libris VII, VIII, et XII.

          Si proprie sumitur, innotescit substantia prima per sensus exteriores et per intellectum, secundum notissimum illud quod substantia est per accidens sensibilis. Uti patet, hic bos non innotescit per solos sensus exteriores, neque per solum intellectum sine sensibus, neque per data conscientiae humanae immediata.

          Si communiter sumitur, prout aliae substantiae sunt materiales et aliae a materia separatae, substantia materialis concipitur tamquam hac materia et hac forma composita, substantia autem immaterialis tamquam forma sine materia. Satis inverisimile videtur ipsam scientiam metaphysicam inter data conscientiae humanae immediata reperiri.

          Attamen singuli homines non solum sibi et aliis per sensus exteriores et intellectum innotescunt sed etiam quisque sibi et quidem per data conscientiae immediata.

          Unde subjectum, seu subiectum psychologicum, seu ‘ego’ dicitur homo singularis prout sibi per sola data conscientiae

 

[reverse of p. 1]

 

Utrum substantia prima immediate per conscientiam percipiatur.

 

          Duplex distinctio necessaria esse videtur: quarun prima respicit id quod per conscientiam immediate cognoscitur; altera autem respicit modum quo illud immediate cognitum innotescit.

          Prima distinctio est inter substantia primam inconsciam, substantiam primam consciam, et substantiam primam praecisive sumptam.

          Substantia prima inconscia non est datum conscientiae immediatum. Si sum inconscius, nulla sunt data conscientiae. Si sum conscius, hoc ipsum per ipsam conscientiam immediate innotescit.

          Substantia prima praecisive sumpta non est datum conscientiae immediatum. Conscientia enim immediata non est apprehensio abstractiva quae ad substantiam primam attendit et a conscio et inconscio praescindit.

          Substantia prima conscia est datum conscientiae immediatum. Nihil enim aliud est ‘subiectum,’ ‘subiectum psychologicum,’ ‘ego’ quam substantia prima conscia.