Scientia deductio ex principiis analyticis
Sku: 521D0DTL060
Archival Number: A521d
Author: Lonergan, B.
Language(s): Latin
Decade: 1960
Open 521D0DTL060.pdf

Description:
Reverse of p. 9 of 521. Relation of science and analytic principles

Database and descriptions © Copyright 2017 by Robert M. Doran

Transcription:

521D0DTE060 (transcription by R. Doran; fragment, reverse of last p. of 52100D0L060)

 

 

Scientia: ‘deductio ex principiis analyticis’

 

1 Distinguendum est inter propositionem analyticam et principium analyticum.

          Propositio analytica est quae positis definitionibus necessario resultat.

          EG si A definitur per relationem, R, ad B, fieri nequit ut sit A quod non habeat relationem R ad B.

          Quod tamen nihil determinat nisi conventionem linguisticam; et conventiones eiusmodi sine fine multiplicari possunt, et etiam sine utilitate.

 

          Principium analyticum est propositio analytica cuius termini secundum ipsum definitionum sensum occurrunt in iudiciis particularibus et veris de exsistentibus.

          Quod ‘exsistens necessarium necessario exsistit’ est propositio analytica; quae tamen in principium analyticum transit ubi certo constat exsistere Deum et quidem necessario.

 

2 Sum theol I -II 66 5 4m de superioritate sapientiae super intellectum.

          Sane cognitis terminis innotescunt principia.

          Tamen ipsa sapientia iudicat de terminis seligendis; unde regit intellectus habitum; et mediate regit scientiam.

         

          Unde haec sapientia: supernaturaliter est donum Sp Si; naturaliter est prima philosophia Aristotelis, quam tamen in multis correxit Aquinas. Cf. C. Gent. expression sapientiae.

 

3 Quod congruit cum eo quod scholastici non simpliciter accipiunt principium medii exclusi.

          Non simpliciter accipiuntur: aut p aut p – nam praevident se forte novas distinctiones inventuros, imo iis necessario usuros ut difficultates amoveant.

          Quare termini non sunt omnes ad unum determinati.

          Terminis non ad unum determinatis, ad unum prorsus non determinantur principia.

 

4 Obicitur ad relativismum nos pervenisse.

 

          Respondetur: relativismum negare omne prorsus iudicium certum; nos multa posuimus iudicia quae certa esse affirmamus.

 

5 Saltem negatur ullam scientiam esse certam.

          Respondetur: destruimus illusiones circa scientiam, ut verae scientiae notitia locum habere possit.

          Handwritten: Notamus: non agitur hac in schola de problemate ficto, cuius solutio omni et cuilibet vel statim apparet vel paucis verbis communicatur. Qui mentem et ignorantem et sibi complacentem retinere vult, discedat.