Scientia 523 B
Sku: 523B0DTL060
Archival Number: A523b
Author: Lonergan, B.
Language(s): Latin
Decade: 1960
Open 523B0DTL060.pdf

Description:
Latin p., reverse of p. 5 of 523, on notion of science, necessity and contingency

Database and descriptions © Copyright 2017 by Robert M. Doran

Transcription:

523B0DTE060 (transcription by R. Doran; fragment, reverse of first p. of 52200D0L060)

 

Scientia: ‘scientia est de necessariis’

 

1 Sunt elementa necessitatis tum in nostra scientia tum in iis quae nobis sunt scibilia.

          Quae tamen elementa adeo parva totius pars exsistunt ut assertum melius omittitur, pace Aristotele.

 

2 Leges rerum naturales possent esse aliter: lex gravitatis est acceleratio constans; sed posset esse acceleratio non constans, et nulla sequeretur contradictio.

 

          Dices: est necessitas physica; suppositis rerum naturis, habetur haec lex et non alia.

          Videtur hoc ad verbalismum reduci: supposita legem esse accelerationem constantem, necessario est acceleratio constans.

          Nisi enim haec lex ponitur in definitione gravitatis, ex natura gravitatis non deducitur.

 

3 Leges normativae (logica, moralis) sunt necessariae.

 

          Ita tamen ut violari possint, inquantum homo a rationabilitate sive iudicii sive actionis recedit.

 

4 Deus est ens necessarium, et sunt attributa divina necessaria.

 

          Sed Deus a nobis hac in vita cognoscitur ex effectibus; ipsi effectus contingenter exsistunt; et nos ex effectibus ad Deum concludimus argumento certo et valido.

          Tamen omne principium analyticum supponit iudicia particularia vera de particularibus et contingenter exsistentibus. Quae iudicia fiunt contingentia pro sapientia cuiusqaue. Homo non est necessario sapiens.

          Unde habetur elementum contingens in nostra cognitione de Deo necessario.

 

5 Id quod semper et in omnibus verificatur est:

          ‘scientia est de intelligibilibus,’ ‘non est scientis dicere quot iaceant lapides in fluvio.’

          Alia intelligibilia sunt necessaria.

          Alia autem sunt convenientia.

         

          Qui supponit scientiam qua scientiam esse de necessariis, negat scientiam ullam esse de convenientibus.

          Unde omnem scientiam negat de genesi, evolutione, historia; de habitudine naturae ad gratiam, rationis ad fidem, &c.