Fragments on marriage
Sku: 6C000DTL040
Archival Number: A6c
Author: Lonergan, B.
Language(s): Latin
Decade: 1940
Open 6C000DTL040.pdf
Description:
The reverse of three of the pages of scribbled notes in A06.
The first and third of these are headed, Ephes 5, 22-33, and the second, de fine matrimonii (5), propositio tertia continuatur.
Database and descriptions © Copyright 2017 by Robert M. Doran
Transcription:
Ephes 5, 22-33
Proponitur norma maritis et uxoribus
sicut Xtus dilexit, ita diligat maritus
sicut eccleisa subicitur, ita uxor subiciatur
Proponitur exemplum
quod fecit et facit Xtus, facite et vos
Proponitur similitudo
membra surnus corporis eius, de carne eius de ossibus eius
erunt duo in carne una NB verba Adami ‘Hoc nunc caro de ...’
To musterion touto
scilicet matrimonium, erunt duo in carne una
mega estin
scilicet, habet aliquem sensum secretum et profundum
ego de lego eis Xton kai ten ecclesian
nempe, non quatenus matrimonium est
sed quatenus matrimonium sumitur in sua connectione
cum Xto et ecclesia
Hic videtur sensus obvius verborum
sed contra reformatores saec xvi qui somul [solum?] mysterium esse
corpus Xti mysticum affirmaverunt
Id quod reiciendum videtur cum per totam pericopen S Paulus
loquitur de analogia quadam (norma exemplum similitudo)
inter matrimonium et corpus Xti mysticum
Scilicet, antiquitus matrimonium habet fundamentum aliquod
mysticum in eo quod Eva de carne et de ossibus Adae desumpta
fuit (Hoc nunc caro de carne ... Propter quod); at nunc,
en mysterium magnum, quia sumus caro de carne et os de
ossibus Xti mystici, ideo Propter hoc relinquet
Clare ergo et explicite videtur Apostolus affirmare
matrimonium xtianum esse signum rememorativum unionis
Xti et ecclesiae
An etiam est signum demonstrativum, ita ut gratiam talis
unionis conferat hoc signum eis qui matrimonium coniuncti
sunt?
Si ‘magnum’ est, vere ‘magnum’ sicut lavacrum haptismatis,
tunc etiam simpliciter sed globaliter affirmatur sacr NL
Si mariti at uxores Xtiani tales sunt quales Xtus diligens
et ecclesia subiecta, etiam sic demonstratur effectus sacr.,
nam aliunde constat perfectam dilectionern sine gratia esse
impossibilem
[line drawn from ‘tales sunt’ to handwritten: tales esse debent (norma) esse possunt (exemplum)]
Innuit apostolus, hoc certum ex Tridentino; asserit Apostolus
ho
[page 2]
de fine matrimonii (5), propositio tertia continuatur.
contra naturalem potentiarum nexum agunt; ideo incestus
malus quia contra finem sexualitatis; ideo prolis occisio,
expositio, neglectio mala sunt quia contra fecunditatem.
Attamen quod est contra hanc vel illam potentiam
etiam quodammodo contra triplicem potentiam sit necesse est;
proinde hi effectus etsi remotiores etiam manifestiores
esse possunt, ideoque in apologetica moralitatis defensione
recte adhibentur; puta divortium esse malum quia contra
bonum prolis, etc.
Cuius assertionis fundamentum est brevissime:
aliud est rationem intrinsecam et philosophicam assignare,
aliud est veram conclusionem evidenter proponere.
Propositio quarta.
Natura humana est morbo concupiscentiae infecta,
ideoque commixtio carnalis excusatione indiget.
Concupiscentia est in eo quod pars hominis
inferior parti superiori non obtemperat.
Quod est malum aliquo sensu, constat tum ex
Rom 7, Augustino passim, Doctrina S Thomae eam esse
materiale peccati originalis originati, malum peccati,
Tridentino 792 ‘ex peccato est et ad peccatum inclinat.’
Concupiscent iam esse malam constat multipliciter:
ex S Paulo, praesertim Rom 7; ex Augustino passim, praesertim
De nuptiis et concupiscentia; ex S Thoma, eam esse malam
poenae, materiale peccati oririnalis originati; ex Tridentino
DB 792 ‘ex p’ccato est et ad peccatum inclinat.’
Malum concupiscentiae in eo esse non videtur
quod caeca natura
[page 3]
Ephes 5, 22-33
Proponitur norma maritis et uxoribus
sicut Xtus dilexit ecclesiam, ita maritus diligat
sicut subicitur Xto, ita uxor sit subiecta
Proponitur exemplum
quod facit Xtus, quod ecclesia, ita maritus et uxor faciant
Proponitur analogia
membra sumus corporis Xti, de carne eius, de ossibus eius
similiter maritus et uxor sunt duo in carne una
NB Gen 2, 24 ubi verba Pauli de Xto et ecclesia dicuntur
ab Adamo de Eva: Hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne
mea. Propter quod ... (?)
To musterion touto
quid? corpus Xti mysticum, ac si dixisset ‘Dico mysterium
relate ad unionem Xti et ecclesiae’
an ipsa analogia? dico analogiam matrimonii ad unionem
Xti et ecclesiae
ad priorem: non facit sensum, nam per totum tractat Paulus
de analogia quadam quae est norma, exemplum, similitudo;
si de solo Corp Xti mystico dicit mysterion, tunc non
touto sed ekeino; touto enim ad propinquius refert
Musterion mega
quaenam sit ista magnitudo?
an sit totum extrinsecus